Full text: (Band I.)

4 
Priori quaestioni superioribus temporibus facile sibi visi sunt satisfacere, quum 
ventriculi natura insitam vivendi, quae dicitur, facultatem satis praesidii praestare 
confidenter praedicarent, quo concoctionis succus ne quid efficeret, iuipediretur, Quae 
tarnen opinio certis argumentis non fuit probata atque Bernad, cujus de concoctionis 
doctrina tanta sunt rnerita, primus experimentis hanc opinionem examinare tentavit. 
Quem ad finem cum canis fistula ventriculi artificiosa ranam viventem ita conjungit, 
ut femur ejus alterum in canis ventriculum descenderet, reliquae autem partes exclude- 
rentur. Femur igitur ventriculo inclusum concoctum est, dum rana vivens permansit. 
Hoc experimentum anguilla iteratum eundem eventum habuit. His igitur experimentis 
Bernad illud se ostendisse putat, vivendi facultatem ne quid concoctionis succus valeat, 
nihil impedire. Atque etsi ulceris chronici ventriculi, quod genus quoddam sui concoc 
tionis ventriculi revera esse puto, progressu motus Bernadi sententiae assentior, ex- 
perimenta tarnen, quibus ille confisus est, non sufficere neque illud evincere existimo. 
Nam experimenta illa instituta nihil evincere videntur, nisi ut partes animalis viventis 
concoctae sint; qui progressus forsitan possit in moriendi progressum et progressum 
concoquendi dividi. Singula membra viventis alicujus animalis de causis localem vim 
exsequentibus emori posse, nemo negabit, neque habeas quid opponas, si quis ven 
triculi succo talem vim tribuit. Tum illud quoque afferri potest, quod viscerum ver 
mes velut lumbrici aliquantum temporis et forsitan diu in ventriculo vivere possunt 
nisi motu suo motus ventriculi antiperistalticos excitarent et ideo vomitu mox remo- 
veri solerent. Etiam haec animalia saepissime in superiori intestini duodeni parte 
inveniuntur, ubi chymo e ventriculo profluenti ideoque concoctionis succo exposita 
sunt, nisi ad aliam doctrinam potius existimas, succum ventriculi effusum semper 
chemica conjunctione cum ingestis commixtum dissolvendi facaltatem jam perdidisse. 
Quod dixi, non ideo protuli, ut Bernadi sententiam falsam esse demonstrarem, 
quam ipse sequor, verum argumentorum ejusdem auctoritatem parum fatisfacere evin 
cere studui. 
Jam vero illud animadvertimus, partes qnidem animalium vivorum in ventri 
culum introductas concoqui, sed e contrario animalia exsistere, quibus natura concoc 
tionis canalis tanquam domicilii loco esse videatur, et ea, quamvis in intestino demo- 
rari soleant, in ventriculo quoque diutius vivere posse. Dum experimentum de illius 
rei posterioris ratione institutum nota infra apposita explicatur, non retineor, quo mi* 
nus statuam, cutem vermium intestinorum posse pro naturae quibusdam non satis 
notis conditionibus concoctionis succum perferre, quemadmodum multarum frugum 
tegumina.*) i; rtfioo iwlll + fiy { 0 e itfinc nil 
*) Ascares lumbricoides duos ejusdem magnitudinis, santonino interfectos, postquam alterius cutem incisionibus 
pluribus exiguis perfregi, bysso tenuissima sua unumquemque insui et quum artificiosa fistula ventriculi canis 
instructus esset, ad concoquendum traditi sunt. Atque quum septem horis post rursus extraherentur, vermis 
scarificati nihil paene relictum fuit praeter cutem, dum alter nullo modo a ventriculi succo affectus apparuit.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.