Full text: (Band I.)

11 
plane confirmare, conditionumque omnium ceterarum, quae in quaestionem vocandae 
esse videbantur, satis habere rationem. 
Primum igitur infusi belladonnae clysmata applicata sunt, ut tunicae intestini 
muscularis relaxaretur, intestinumque in situm normalem restitution! sese non oppo 
nieret. Tunc identidem major aquae copia per anum injecta est, quae tarnen semper 
pura faecibusque non mixta defluxit. Denuo nunc bacillo cetaceo inducto situm in 
testini perversum corrigere, semper vero sine successu, conatum est. Ad abdomen 
siinul cataplasmata tepida applicata sunt, laudanique Sydenhami, ut vomitum, dolores, 
ceterosque aegri labores coercemus, guttura decem secunda quaque hora porreximus. 
Hie postero coeci atque coli totius inflati formae lineaeque perspiciores adhuc adum- 
bratae esse videbantur, ut jam inspectione eas satis cognoscere posses. Pulsus modice 
frequentes plenique micare permanserunt \ anxietas, vomitusque remiserunt. 
Conatibus igitur omnibus supradictis, ut intestinum permeabile redderetur, per- 
ditis, non sine jure in quaestionem vocandum esse visum est, num ad laparotomiam 
instituendam esset confugiendum, annon. Sed Frerichs de illius etiam consilii salute 
desperavit, quum peritonitide jam ad summum gradum progressa, viribusque aegroti 
valde jam exhaustis, eventum prosperum operationem esse habituram, non putavit. 
Quinque diebus sic statu parum mutato peractis pulsus frequentia repente valde aucta 
est, in soporem aegrotus incidit, moxque obiit. 
Sectione die postero facta haec reddidit: Substantia cerebri, nec non pia mater 
sanguine abundant. Sub tunicam arachnoideam seri copia non exigua invenitur. Pul 
monum lobi superiores paullulum oedematosi apparent, inferiores, compressione ab 
dominis inflati affecti, aere plane carent. Intestini valde aere inflati sunt, magnopereque 
friment. Prae ceteris tarnen coecum colonque extensa apparent, quae ansis suis omnino 
frre ventriculum intestinaque tenuia obducunt. Super colon ascendens intestini crassi 
a osa, colore livido, valdeque extensa posita est, quam, diligentius ea inspecta, flexuram 
sigmoideam, circa axin contortam, esse cognoscimus. Torsione ista, quae illo loco, 
quo colon descendens in flexuram iliacam transit, adest, S. romani pars superior de- 
°rsum et in anticam partem, pars inferior vero sursum atque retro posita est. Ima 
dexurae sigmoideae pars, ubi recto communicatur, aeque altera torsione affecta est, 
lta > ut duplice circa axin conversione flexurae iliacae ansa in utraque parte extrema 
°lausa, et simul ex regione iliaca sinistra in regionem epigastricam dextram dislocata 
Slt - Intestinum tali modo clausum contorquendo in contrarium latus facile permeabile 
re stituere potuimus. Ansa ipsa dislocata vicinorumque viscerum tunica serosa massis 
bbrinosis exsudatis obductae, rarisque locis inter se agglutinatae erant. In pelvis 
Cav ° exigua fluidi turbidi copia adfuit. Rectum vero omnino vacuum contractumque 
a Pparuit. Membrana intestini mucosa pallida; folliculorum intumescentia vel ulcera- 
tiones non adfuerunt.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.