10
August Dalock, vir quadraginta annos natus, obstipatione pertinaci, quod
malum a medico quodam oleo crotonis, aliisque remediis drasticis ultra modum adhi-
bitis jam plures dies tractatum erat, affectus in clinico medico, quod Vratislaviae
directore illustrissimo Frerichs floret, receptus est. Antea valetudine integra semper
fruebatur.
Abhinc octo dies alvum aegrotus non dejecit. Abdomen totum pari modo
ubivis inflatum erat, ubique sonum sonorum atque tympaniticum percussione instituta
percipere licuit. Presso abdomine modico dolore vir affectus est. Cibos potionesque
sumtos maxima ex parte vomitu rejecit, et interdum singultu pertinaci cruciatus est,
Partes extremae frigent, corpus totum sudorem gelidum emittit; pulsus parvus octo-
gies tan tum micat.
Quae quum ita se babuerint, simplicem, quem purgantibus remediis tollere
possis, faecium retentionem non adesse, e contrario gravius impedimentum mechani-
cum alvi solutioni obstare, perspicuum erat. Quaestio vero exstitit, cujus sit illud
generis, quemque occupet locum. Hernia aliqua exploratione diligentissima instituta
non invenitur. Intestini adesse stenosin vel intussusceptionem neque ex anamnesi
conjectari licuit, nec etiam, quod ex abdominis palpatione accuratissima cognitum est
sententiam illam defendit. Neque porro incarcerationem internam ex intestini inter
flla ligamentosa pathologica strangulatione ortam adesse, verisimile videbatur, quum
nunquam aeger peritonitide, vel alio quolibet abdominis viscerum morbo vexatus fuisset,
Incarcerationis tarnen intestini in rima aliqua normali, exempli causa in foramine
Winslowii, conjecturae obstitit locus, quo intestinum constringi videbatur, quem quidem
locum coli transversi et descendentis prae ceteris intumescentia magna nusquam, nisi
in flexurae iliacae regione, quaerere sineret. Explorata nunc hac intestini portione
bacillo cetaceo, cui in parte extrema spongiae segmentum, in olivae formam redactum,
affixum erat, hoc in loco quoque angustatio inventa est, quam frustra superare conati
sumus. Quae quum ita sint, duarum tantum conditionum conjecturam facere super-
fuit, aut flexuram iliacam intestini tenuis ansis, quae in pelvis cavum descendissent,
comprimi; aut flexuram iliacam ipsam circa axin esse contortam. Compressionem
vero illam adesse, opinionem confirmare non potuimus, quum aequabilis abdominis,
praesertim etiam regionis umbilicalis, inflatio normalem justumque intestini tenuis
situm non esse mutatum, demonstraret. Praeterea vix fieri posset, ut intestino tantum
ansa alia superposita compresso flexurae iliacae lumen vi tali concluderetur, ut neque
bacillum cetaceum immittere, neque per tubum elasticum inductum aquam injicere
liceret. Quibus rebus diligenter consideratis flexurae iliacae circa axin torsionem adesse,
diagnosis constituenda, indeque illa ilei symptomata orta esse videbantur. Cui quidem
opinioni, quum verisimillima nobis visa sit, curationem nostram accomodare ill. Fre
richs decrevit; nequaquam tarnen negligens, quanti sit difficultatis, diagnosin illam