8
Aetiologia. Catarrhos chronicos longinquos, imprimis remediis drasticis diu ad-
hibitis, causam crebriorem invaginationis afferre, inter plurimos autores constat. Quae
quum ita sint, facillime partium intestini singularium paralyses et dilatatio existit, ita,
ut ad sanam intestini portionem suscipiendam aptae fiant. Praeterea motus peristal-
tici fortiores certe affectionem producere possunt. Quicquid igitur hunc motum ex-
citat, intussusceptionem efficere potest; prae ceteris ergo diarrhoea, quae saepe malo
antecedit.
Symptomatologia. Symptomata immissionis iis, quas incarceratio interna ex-
citat, simillima sunt. Hic quoque dolores fixi, anxietas, abdominis intumescentia,
dyspnoea, serius etiam peritonitidis signa observantury Initio tarnen, quod huic malo
proprium est, tumor dolens, isque circumscriptus, figura ovata, abdomine tactu perci-
pitur; contra alia abdominis pars vacua esse videtur. Qui quidem tumor et partibus
intussusceptis ipsis, et massis faecalibus supra eas accumulate formatur, atque per-
cussione instituta sonum obtusum praebet. Alvus retardata vel prorsus obstructa est.
Sequuntur colicae insultus gravissimi, excretio muci cruenti, nisus inanes ventrem
solvendi, nausea, faecium vomitus, singultus. Interdum etiam diarrhoea advenit, quum
partium invaginatarum iisque finitimarum hyperaemia et catarrho secretio profusa
membranae mucosae procreata sit. Denique enteritidis et peritonitidis universae sig-
nis morbi decursu mox accessis affectio ad lethalem finem adduci solet. Quae vero
symptomata omnia nunc minora per menses plures perdurare possunt, dum tandem
exhaustis viribus mortem afferant; nunc inopinato et repente aegros invadunt celeriter-
que summum gradum attingunt, ita ut aegri brevi tempore inflammatione vehementi
et gangraena etiam cum sequelis suis orta enecarentur. Tarnen etiam exitus faustus
interdum observatur, quum raro quidem accidat, ut intussusceptio sponte explicetur;
quod paucis tantum diebus peractis intestinique invaginati parietibus jam inter se
agglutinatis fieri amplius non potest. Saepius autem concretione ilia ipsa, nonnun-
quam etiam parte invaginata gangraenae ope detrusa et excreta, sanitas restituitur.
Diagnosis. Intussusceptionem cognoscere riteque a conditionibus similibus
dijudicare, saepe arduum et diffiicile est. Quae enim symptomata hoc vitio excitan-
tur, etiam in aliis intestinorum vitiis organicis, in strangulatione interna, et praesertim
quidem in angustatione, et stenosi ex qualibet causa orta, observantur. Quare sedulo
causae signaque comparanda sunt, et videndum, num inde aliquid conjectura assequi
possimus. Ad signa vero diagnostics certiora prae ceteris referenda sunt induratio
et tumor oblongus, qui certo quodam loco percipitur, sonumque obstusum percussione
instituta praebet; dolor porro fixus, ex eodem loco egrediens. Stenosis autem hunc
morbum simulans in alvo solvenda laboribus, qui jam diu abhinc aegrotum vexarant,
faecibusque caprinis emissis cognoscitur. Incarceratione tarnen praesente jam ineunte
morbo alvi dejectiones deficiunt, quum contra invaginatione aegro affecto plerumque
per tempus aliquot stercus, quamquam impedite, intestinum permeare possit.