XII
ticam attinet, in multis secutum esse Platonem, in multis vero iisque gravissimis ab
eo dissentire, eumque refellere atque redarguere. Neque hoc fecit simultate quadam
ductus, sed, ut ait ipse, amicus Platonis sed magis amicus veritatis. Et quoniam, ubi
Plato princeps sane inter adversarios, non ubique Platonem nominat, non ideo oc-
culte praeceptorem aggredi censendus est. Neque doctrinae differentiae neque obtrec-
tatores atque calumniatores, quos pestes hominum appellat Cicero, ut pessimum
genus et miserrimum, unquam Aristotelem a Platone ita alienarunt, ut occulte in eum
ageret. Sed quod lectori occultum videatur, caveat ne illius quoque temporis homi-
nibus occultum fuisse opinetur. Aristoteles vero ex omni suspicione exemptus est
vel propter unum illud praeclare dictum: 7ovrotv (piKoiv otrtov nt%otipav
t»i'v ctktj-&etciv. — Est quaedam nefaria hominum eaque invida malignitas, turpis
simul et stolida, quem Graeci (pScvov vocant, per omnia saecula grassata atque gras-
satura, qua, quos sentiant se praestantiores esse, eos non, ut creduntur, suae ipsorum
naturae similes, sed inferiores etiam atque peiores insidianti susurro deinonstrent.
Iste erat tp-dovo?, quo humiles humiliter studebant infamare etiam Aristotelem. Major
erat praeceptore philosophus: o ingratum discipulum! Comtus lautus amictus de-
centius incedere malebat: ecce hominem vanum inanem ambitiosum. Atque haec a
philosophis et praeceptoribus profecta sunt, quos omni tempore magis decet et animi
et corporis cultu discipulis exemplo esse, quam cum Horatio quemquam opinari se
excusatum iri, se non rideri, se non vituperari eo quod rusticius tonso toga defluit
et male laxus in pede calceus haeret. Hisce, quum immunditiam videantur amare,
non verendum est, ne sibi opprobrio vertatur, quod olim Aristoteli.
iuuvii/^