Full text: (Band I.)

4 
.... 
vidit, quo tempore ejus conditio haec inventa est. In poplite dextro animadversus 
est tumor ad pugni magnitudinem accedens, fluctuans et eodem tempore, quo pulsus 
radialis, eademque celeritate palpitans, qui moveri et trahi non potuit et a superiore 
tibiae condyli parte oriri visus est. Accedit, quod totus poples valde distensus fuit, 
et tumor ad suram usque propagatus est. Arteria femorali compressa pulsatio omnis 
sublata est et, quum ilia premeretur, tumor ipse et poplitis distensio evanescere et 
extingui visa sunt. Postquam tumor ictu percussus est, quod cute detracta effectum 
est, materies, quae inclusa fuit, quaeque sanguine nigro commixta, remota et effusa 
est, atque specillum per foramen intrusum in tibiae ossa periostio denudata et con- 
fraga incidit. Priusquam horae partes sexagesimae decem decurrerent, cavea rursus 
repleta exstitit, tumor aeque distensus eademque amplitudine apparuit et palpitare tarn 
vehementer perseveravit, quam antea solitus erat. Etiam quum premeretur tumor, 
fieri solitum est, ut pars ejus materiae, quam tumor continuit, effunderetur itaque tumoris 
latitudo imminueretur. Ipsa genu articulatio minime fuit afflicta, etsi natura sequitur, 
ut id quoque, quum tumor in poplite situs esset, multum fuerit impedimentum, quo- 
minus genu flecteretur, quod quoad permissum fuit et perfici potuit, libere neque 
cum ullo aegrotantis dolore potuit effici. Plurium medicorum consilio habito, ea sen- 
tentia probata est, morbum ilium aneurisma per anastomosin habendum esse, et, 
quia genu articulatio nondum aff licta exstitit, illud inter medicos convenit, ut arteriam 
femoralem substringandam esse arbitrarentur. Quod die decimo mensis Martii per- 
fectum est, neque cum nimio labore nec difficulter eo perventum est, ut arteria, ubi 
musculorum cruris adductorum canaliculum intrare incipit, substringeretur. Aegrotantis 
status bonus permansit, et quum die decimo sexto post operationem factam ligatura 
decideret, ambitus, quem tumor in poplite effecit, digitis duobus coarctatus et reductus 
est. lam vulneris illius pars maxima coaluerat, quum die quarto, postquam ligatura 
decidit, haemorrhagia subito e vulnere exsisteret minor, quae profusio per sequentes 
dies bis repetita est, et tertium incidens multum sanguinis effudit. Per quatuordecim 
dies comprimendi auxilio advocato et continuo adhibito id cautum et prohibitum est, 
ne iterum atque saepius sanguinis profusiones inciderent, et effectum est, ut vulnus 
totum coalescens cicatrice obduceretur. Interea tumoris amplitudo augeri et crescere 
incepit, etsi pulsatio in eo postea animadversa non est. Remedia, quae tumorem 
resorberent et extinguerent, multa et diversa usurpata et adhibita sunt. Ita plures 
menses evanuerunt, per quos homo aegrotus saepius e naribus sanguinem profundens 
inventus est; denique febris hectica orta est simulque glandulae inguinales dolore 
hominem afficere et intumescere inceperunt. Qualis quum aegroti conditio inveneretur, 
medici mox desierunt sperare fore ut hoinini pedem servare possint et amputatione 
membrum circumcidere aggressi sunt. Quum iterum sectura in summo tumore facta 
exploraretur, ossis hypertrophia non exigua occurrit, quae tactu horrida et aspera 
apparuit. Ex hoc secturae vulnere sequentibus diebus massa quaedam efflorescere
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.