Full text: (Band I.)

13 
referta est. Parietes venae portae leves et naturaliter comparati sunt. Spien ad 
duphcem magmtudinem progressus est, tunica propria ejusdem turbata est, color 
splems. pallidus, ahoquin sanus est. Ventriculus perquam contractus. Glandulae 
mesaraicae nonnihil pigmentatae. Intestinum crassum admodum molle est et tactum 
partim infringitur, quo massa rubida expeditur. Totum crassum intestinum hac massa 
refertum est. Membrana mucosa intestini tenuis ad coecum usque nihil praebet quod 
pathologiam spectet. In coeco ulcera catarrh alia apparent, quae intestinum crassum 
corripiunt. Haec ulcera intestinum crassum ad rectum usque perpenetrant. Renes 
sani sunt. 
Haec sectio aparte demonstravit, cur morbo perseverante vibratio dexteri 
lateris thoracis animadverti potuerit etsi non tarn perspicue, quam sinistri lateris. 
Antecedente pleuritide pulmo non modo priori thoracis lateri verum etiam posteriori 
parti et partini diaphragmati affixus fuit. Exsudatum pleuritide extrema ad mortem 
permanente adductum pulmonem premeret necesse fuit, et in locis, quibus affixus 
fuit, irrueret, neque tarnen totum pulmonem sursum ferret. Quod quum pulmonis 
partes inferiores aere instructae essent, respirando adducti motus in thoracis parietem 
propagarentur necesse fuit. In hoc hepatis abscessuum casu, illud imprimis mirum 
est, quod diversa ejusdem stadia eodem tempore observari potuerunt. Dum in lobo 
sinistro exsudatuni nondum liquescens fuit, major abscessus lobi dexteri ab uno latere 
exsudato perfecto inclusus fuit, dum suppurationis processus ab altero latere profectus 
m pleuram perforationem adduxit. Perforatio tricesimo mensis Octobris die in hoc 
casu accidisse potest et pleuritidem, quam diutius jam exstitisse existimo, in pejorem 
partem vertisse equidem, arbitror.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.