9
2
plures tumores animadvertuntur, praeterea cum eo fere conjuncta sunt carcinomata
aliarum corporis particularum. Si vero suppuratione afficitur, saepe ab abscessibus
discerni non potest.
Pi ogresus, tempus exitus. Hepatis abscessus solet perquam diu perseverare.
Difficultatis diagnosis causa saepe difficile est decernere, quando abscessus ortus esse
dicendus sit. Casus nonnulli noti sunt, quum aegroti per decem annos eo laboravisse
visi sint. Possunt sanatione et morte finiri. Sanatio variis rationibus institui potest.
Quemadmodum supra demonstravimus abscessus potest ita sanari, ut eruptio non fiat,
si pus includitur et postea resorbetur. Praeterea abscessus perforatione foras facta
sanari potest. Tum pus abdominis integumenta perfringit, aut via recta aut in remotiore
loco emergens postquam spatio breviore longioreve proclinatum est. Deinde abscessus
sanaii possunt perforatione in pulmones, in ventriculum, in canalem intestinalem facta,
dum pus his viis foras expeditur. Mors multis rriödis adducitur. Aut aegroti moriuntur
lassitudme confecti, priusquam abscessus erumpere potuerit, aut vita perforatione jam
facta exstmguitur, aut perforatio ejus causa fit, quum in pericardium, peritonaeum
aut pleuram perforat et mors tum cordis paralysi, peritonitide, pleuritide adducitur.
Prognosis. Haec imprimis ab abscessus situ dependet. Nam quo superius est
collocatus, eo facilius sanationem exspectes. Attamen prognosis ambigua ubique est,
si abscessus revera in hepatis parenchymate positus est. Eorum casuum, in quibus
abssessus sanatus esse fertur, numerus magnus quidem est, sed in paucis eorum
postea sectione probatum est abscessum hepatis revera obversatum fuisse et plurimi
easus in quibus abscessus hepatis sanati esse dicuntur, ad falsam diagnosin referendi
sunt. Quod eo probatur, quod tarn raro cicatrices hepatis sectione facta inveniuntur,
Louis omnino negavit cicatrices in hepate oriri; Annesley in singulis casibus eas sese
uivenisse profitetur. Stocks 1 quoque in uno casu sese inassam quandam invenisse
refert in hepate, quae ad cicatricis similitudinem accederet; in dextero hepatis lobo
°avea cum basi cartilaginea inventa est.
1 heräpia. Superioribus temporibus medici putaverunt, hydrargyrum muriaticum
^he prae ceteris valere et, si modo ptyalismus excitaretur, aegrotos sanatum iri.
Quae opinio nunc omnino omissa est et multi hydrargyrum muriaticum mite in hoc
ttiorbo esse summo detrimento arbitrantur; ab utraque parte e mea sententia nimium
contenditur. Tn priinis abscessus stadiis, ubi adhuc antiphlogisticam therapiam medici
•idhibere solent, sit nihil, cur illam, quominus adhibeas, recuses; sed in stadiis postc-
noribus, ubi aegrotantis vires sustentandae sunt, certe est detrimente. Quamdiu in
^oibi progressu symptomata hyperaemiae et infhimmationis permanent, certe antiphlo-
bistica therapia utendum est. Sanguinis imminutiones universae non nisi rarissime
11 endae sunt et praesertim tum adhibeantur, quum abscessus externa quadam
dressier, die Krankheilen der Leber. Berlin 1841.