Full text: (Band I.)

8 
costae spuriae se extendat. Nonnunquam cum hepatis abscessibus icterus conjunctus 
est, verum saepius deest, in casibus, a me collatis, quadraginta novem, decies repertus 
est. In hoc morbo non occurrit nisi si calculis biliaribus bilis ductus obstructi sunt 
morbusque ita natus est, aut si majores bilis ductus abscessus comprimit itaque bilis 
decursuin impedit. In omnibus fere casibus, qui in Europa observati sunt, aegrotantes 
nausea et vomitu laboraverunt. Medici, qui in tropica regione hepatis abscessus obser 
vaverunt, haec symptomata' non tam frequenter invenisse videntur. Febris cum ab- 
scessu conjunctae vehementia admodum varia est. Turn pulsus paulum incitatur, turn 
centies sexagies repetitur, etiam frequentior per sexagesimam horae partem. Si 
peritonaeum processu corripitur, febris vehementia augetur. Solet febris remittens 
esse. Si abscessus efformandi tempus incidit, nonnunquam intermissiones verae hunt, 
quae cum febre intermittente permutari possunt. Progrediente morbo plerumque febris 
hectica exsistit. Sudores nocturni, macies et oedema partium extremarum mortem 
indicant. Aegroti soleni siti vehementer laborare, cibi appetitus mox adest, mox 
omnino deficit. Animus abscessu aegrotantium solet tristis esse, morosus, ut in 
plerisque hepatis morbis. Anxii aegrotantes sunt, iracundi et se malo gravissimo 
afflictos esse intelligunt. Accidit tarnen, ut aegroti bene sese habeant et hilarem 
animum sibi conservent, quod in pulmoum phthisi saepissime occurrit. Si alii morbi 
ad abscessum accedunt; eorum symptomata aggregantur. Si abscessus peritonaeum 
aut pleuram perforat, peritonitidis aut pleuritidis symptomata oriuntur. Perforatio 
in pericardium statim mortem adducit. Si in pulmones perforatio, in ventriculum, in 
canalem intestinalem fit, pus tussi, vomitu, alvo exinanito foras ejicitur. 
Diagnosis. Facilis haec non est et symptomatum plurium conjunctio necessaria 
est, si certain earn assequi vis; in nonnullis casibus omnino fierj non potest et ab- 
scessuum magnum numerum, sectione facta, invenerunt, qui aegrotos vivos his loborare 
suspicati non fuerant. Abscessus propria est hepatis amplificatio, regio hepatis vexata 
et dolens, febris hectica, icterus, qui saepe accedit. In singulis casibus fit, ut absces 
sum intra abdominis integumenta tactu apprehendere possis. Hepatis abscessus cum 
abscessu abdominis integumentorum permutari potest, qui saepius ad hepatis regionem 
oritur, Tumor hie superius collocatus est, nec aegrotantes ita cruciari solent. Deinde 
cum saccis hydatidarum abscessus permutantur. Tum in Universum aegroti nihil 
cruciantur, febris deest et percussione singularis ilia hydatidarum trepidatio elicitur. 
Si vero sacci illi suppuratione affligantur, ab omnibus partibus eandem speciem prae- 
bent, quam hepatis abscessus, a quibus discerni non possunt. Porro abscessus possunt 
pro vesica fellea intumescente haberi, cujus propria sunt locus, forma sphaeram di- 
midiam efficiens, febris absentia. Praeterea ubique icterus conjunctus est, exceptis 
raris illis casibus, quum haec dilatatio a vesicae felleae muco advocata sit. Denique 
abscessus possunt haberi pro hepatis carcinomate. Ouod priusquam suppuratione 
corripiatur, febris deest. Si per abdominis integumenta illud explorare potes, plerumque
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.