6
quinquaginta septem hepatis abscessuum casibus tricies novies laesio canalis intestinalis
inventa est. Andral et Louis in Europa septentrionali observationes instituerunt et
in sedecim casibus octies ulcera canalis intestinalis invenerunt, in casibus a nobis
collatis, e quibus quindecim in Europa observati sunt, sexies laesio incidisse narratur,
in quatuor casibus non indicatur utrum inciderit annon, ergo in triginta uno casibus
hepatis abscessuum certe decies quinquies canalis intestinalis laesio affuit. Praeterea
Budd sex casus comparavit in quibus hepatis abscessus a carcinomate ventriculi et
recti, operationibus herniarum, a prolapsu ani per vim reducto profecti sunt. Quam
frequenter tarnen dysenteria incidat, ut abscessus nullus consequatur, eo intelligitur
quod quum per annos 1846, 1847, 1848 Pragi disenteria grassaretur in tanta multitu-
dine sectionum hominum dysenteria mortuorum ne unus quidem casus inventus est,
in quo hepatis abscessus observaretur. 1 Secundum ea, quae a Cambais deCambray 2
in Algeria observata sunt in viginti casibus dysenteriae unus cum hepatitide conjunctus
invenitur. In singularibus casibus abscessus exitantur saccorum hydatidarum suppu-
ratione; et a calculis biliaribus, qui ductus biliferos partim impeditos exhibent, hic
processus pathologicus oriri potest, cujus generis duos casus Schuh, Cruveilhier unum
observavit. Broussais causam abscessuum hepatis frequentissimum duodeni inflam-
mationem sese invenisse professus est, quae opinio nunc quidem repudiata et omissa
est. Abusus spirituosorum quoque, qui multis medicis liujus morbi causa fuisse visus
est, ad hunc morbum tantum valere non dicendus est, sane sectionibus quidem id
probatum non est. Quantum Indiae febres intermittentes et remittentes ad abscessum
excitandum valeant, pro certo sciri nondum potest, sed non tarn frequenter causae
morbi quam conjuncta symptomata esse videntur. Ii medici, qui in tropica regione
observationes instituerunt coelum illius terrae fervidum saepissime causam morbi esse
arbitrati sunt, sed utrum hae an aliae, quae obversantur terrae conditiones ad abscessus
efficiendos valeant, dubium adhuc est. Illud tarnen certum est, hepatis morbos illic
multo saepius occurere quam in nostris regionibus, ubi pulmonum morbi frequentiores
sunt quam in tropica regione. Quanta sit morborum hepatis multitudo in illa regione,
üs intelligitur, quae refert Geddes, qui in prima Madras legione, quae sexcentos no-
naginta sex Europaeos continuit, a primo Julii 1828 ad mensem Januarium anni 1830
usque nonaginta septem, a mense Januario 1830 ad Aprilem 1832 centum viginti tres
aegrotantes hepate observavit. Quod si his prolatis conditionibus eo pervenisti ut
plurimorum abscessuum causas indicare possis, tarnen magnus numerus casuum superest
in quibus causas invenire nequaquam possis. Saepissime hepatis abscessus in viris
accidit, sed ita ut alia esse inveniatur in Europa ratio, alia in tropica regione. Nam
dum in tropica illa regione ratio ea est ut sexus virilis homines centum illo morbo
afflicti sint si feminae tres, in septemtrionali Europa rem ita sese habere reperimus,
1 Dr. Finger, Prager Vierteljahrschrift. 6. Jahrgang.
3 Traite des maladies des pays chauds et specialement de 1’A.lgerie. Paris 1847.