4
color fuscus in luridum vertit. Si in his locis sectionem facis, parenchyma infiltratum
e sectura summa emergit. Si abscessus a peritonaeo hepatis non multum abest, illud
turbidum est, tumidum et facile a parenchymate semovetur. Si abscessus a metasta-
sibus ortus est, abscessuum numerus perquam varius esse potest, turn unus tantum
reperitur, turn totum parenchyma hepatis iis affectum est. Plerumque hepar ampliticatum
exsistit in singulis casibus idem permanet. In majoribus abscessibus saepissime evenit,
ut simul in diversis locis parenchymatis infiltrati suppurationes nascantur, quae ad
ptisanae vel milii grani magnitudinem accedant, quae paulatim crescentes, sese corri-
pientes et coalescentes majores abscessus efficiunt. Latera abscessuum primum exsu-
dato fibrinoso infiltrata sunt, ideo villosa et fibras tenues in caveam demittunt, quae
massae si liquuntur, latera sensim leviora hunt. Initio abscessus hepatis rimae abnor-
mis speciem praebet, postea plerumque rotundam formam efficit. Si diutius abscessus
permanet, varias mutationes subire potest. Possunt in circuitu ejusdem plastica exsudata
oriri, quae pus includunt, liquor resorbetur, residuum paulatim arescit, in adipem et
calcem vertitur. Latera magis magisque inter sese conjunguntur, dum cavea conclu-
ditur et cicatrix rslinquitur. Hoc modo abscessus hepatis sanari ita potest, ut se non
aperiat. Praeterea abscessus se aperire potest et foras quidem per ipsa abdominis
iutegumenta aut per alios corporis locos quum subsederit et intus in saccum peritonaei,
pleurae aut pericardii, in pulmones, ventriculum, canalem intestinalem, in renem dexterum,
vasa sanguifera, ductus biliferos. In nonnullis horum casuuin pus per vias diversas
foras evomitur, et sanatio turn potest consequi. Ex quadraginta novem observationibus
a me collatis, quum de hepatis abscessibus ubique sectione certiores facti simus, decies
eruptio incidit, et foras quidem semel eruptum est, semel in saccum pleurae, semel in
saccum peritonaei, semel in duodenum, quinquies in pulmones, denique semel abscessus
unus in peritonaeum, alter in duodenum simnl erupit. Perforationes in pericardium
quatuor adhuc observatae sunt ab Rokitansky 1 , Dr. Schmidt, Dr. Graves et Knott. 2
Dr. Dau inter sedecim casus duas eruptiones in peritonaeum observavit, Mac Gregor
inter sexaginta quatuor casus duas in pulmones eruptiones, tres in canalam intestinalem
vidit. Rokitansky in uno casu abscessum et in venam portarum et in duodenum
eruptum vidit. Autore Canstatt 3 abscessuum perforationes in renem dexterum et venam
cavam observatae sunt. In peritonaeum eruptio tarn ravo fit, quia si abscessus erumpit,
inflammatio adhaesiva inter peritonaeum hepatis et finitimas partes oriri solet. Massa,
quam hepatis abscessus continent, et si qualitatem et si quantitatem spectas, valde
diversa et varia esse solet. Puris multitudo mox paucis guttis continetur, mox pluribus
libris, et abscessus observati sunt, qui nonaginta uncias amplius continuerunt. Abscessus
minores pus bonum et laudabile solent continere, majores interdum feile aut sanguine
1 Handbuch der pathologischen Anatomie. Wien 1842.
3 A practical treatise on the diseases of the liver by W. Thomsen. Edinburgh 1841.
3 Handbuch der medicinischen Klinik. Erlangen 1846.