Full text: (Band I.)

Doctrina ilia, quae de hepatis morbis agit, inter obscuriores pathologiae partes nu- 
meranda est. Nam de hepatis morbis quae ab antiquioribus medicis observata et 
tradita sunt, eorum pauca firma ac probata sunt, et novissimis demum temporibus 
anatomiae et physiologiae experimentis accuratius institutis aliquam pathologicorum 
hepatis affectuum cognitionem nacti sumus, quae tarnen ea scientia, quae nobis de 
ceterorum organorum pathologia est, multo minor est.' Quo minus hepatis morborum 
naturam et processum facile et penitus perspiciamus, partim eo impedimur, quod illius 
glandulae physiologica, ratio satis intellecta non est, partim quod hepatis secretum, 
fel, dum vivitur, a nobis explorari non potest, partim quod hepar ipsum tarn difficilem 
aditum habet, ut 'manibus explorari vix possit, 
Casu hepatis abscessus quodam, qui hieme proxima hie observatus est, cujus 
postea mentio erit facienda, commoti, hunc processum pathologicum accuratius expli- 
care tentavimus. 
Hepatis igitur abscessus etsi saepissime describitur, tarnen in rariorum morborum 
numerum referendus est. Saepissime nihil est nisi primariae hepatitidis parenchyma- 
tosae eventus, praeterea potest a metastasibus, quae vocantur, profectus esse. Quae 
variis processibus excitantur, primum processibus pathologicis ventriculi, canalis in 
testinalis, ductuum biliferorum, velut ulceribus, carcinomatibus harum particularum et 
operationibus, quae in his particulis exercentur, turn suppurationibus quae in aliis cor 
poris particulis oriuntur. Ut variae sunt causae hepatis abscessuum ita horum patho- 
logica anatomicaque conditio varia est. Si ab hepatitide parenchymatosa abscessus 
ortus est, hepar amplificatum esse solet. Admodum raro evenit, ut si mors aegroti 
sive per vim sive aliis morbis adducta incident, priora abscessuum stadia obgervandi 
occasio tibi offeratur. Turn in locis nonnullis, quum non tota glandula in hepatitide 
parenchymatosa sed singulae particulae tantum aegrotent, hae hyperaemiacae et tumidae 
inveniuntur. Parenchyma illud marcidum et molle et gelatinoso exsudato infiltratum 
est. Quo majus exsistit plasticum illud exsudatum, eo apertius primarius parenchymatis
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.