portum urbis occidentalem. Dum congregantur atque Thaies cum amico in eo est,
ut intret oecum, ecce, janua prorumpit Alexidemus Milesius, Thrasybuli tyranni filius
spurius, ira tremebundus, fremebundus, secum non intelligenda murmurans. Adspecto
deinde Thalete, „quali, inquit, superbia adversus nos superbit Periandrus. Ad coenam
invitatum me atque, discessu prolato, venientem «ad lecturn delegavit inhonoratum,
scilicet Aeolos et insulanos et alios nescio quos majoris aestimans quam Thrasybu-
lum; Thrasybulum enim manifestus est voluisse per me ignonimia afficere.“ Thaies,
ut pliilosophus, hunc „Thrasymachum“ placaturus, „accidere tibi, inquit, videtur, quod
Aegytiorum astronomi dicunt stellis, ut e loco tibi oriatur obscuritas atque humilitas;
tune igitur minoris es quam ille Laco, qui quum in choro infimo loco ab „archonte“
(i. e. a chorostata ni fallor) fuerit collocatus, bene, inquit, inventum, quo et hic locus
honoratus fiat. Qui locum in triclinio occuparint — sic enim mitigando persecutus
est pliilosophus eos minime decet, infra quos decumbant investigare, sed accum-
bentibus congruentes se praebere, statimque amicitiae principium et ansam in se
inesse demonstrare; nam qui lecti loco non est contentus, eum accumbentis potius
et ejus, qui invitavit, pigere et taedere videbitur, atque ipse utrique erit infestus. <£
Alexidemus liisce minime commotus abiens: „ista nil ad rem, inquit; ceterum video
etiam vos philosophos re vera esse honoris cupidissimos.“ Graeca haec sunt: koyog
T«0T« akkos eo-Ti. Nam ita legendum esse mutäto äkkcos in ukkos, qui reliqua
inspexerit facile videbit.
Non viderat Coraes, vir praestantissimus, qui in Heliodori Acthiopicorum libri
5 cap. 15 edidit x«/ köyog otkkui; rjv. Narrat Heliodorus Charicleam a Nausicle Chemmin
deductam Calasirin sacerdotem invenisse. Calasiris quum audivisset scirc Nausiclem,
cujus in potestate esset Theagenes, sponsus Charicleae, divina beneficentia dixerat
sibi non defuturum esse, quo Persae domini avaritiae satisfaceret. Subrisit ad haec
Nausicles, et, tune, inquit, cfficies ut credain, te posse repente tanquam ex machina-
tiene ditescere, si pro liac (Ghariclea) prius pretium, quo redimatur, de
po suerisi Promittit Calasiris, sed prius se precari deos oportere. Fit sacrifieium
. f. r ? U “° ioren si, qui idem est mercatorum praeses *). Calasiris exta contemplatus
unus <l ^Ciri fiagranti, et tanquam e pyra extraxisset ea, quae iampridem ipse
ferebat, hoc tibi, inquit, pretium redimendae Charicleae, o Nausicles, Dii per nos
ofterunt. Et simul tradidit annulum quendam regium. Juvat hic enarrare, qualem
dlum dcscripsit nuctor Emesenus. Erat enim res eximia et divina, circulus ex electro
conlectus, in pala sive funda amethystus Aethiopica relucens, tanta magnitudine,
quanta oculus Virginia, pulchritudine vero Ibericum et Britannicum longe superans.
) Toiirio yuQ < no Appfiy ,jy f 7>jl , ft va [ (lv Navaixkf,(, tu; n y o (i tt i tu i f xni ifinoQtx w tftaffQoruu; nüv
tcUtox »itöx «iriv xaOotnoCfttyo s (|. |. 5, 13). Haec Hs adscripsi, qui Mcrcurlum forensem 0 entur esse orato-
ru'ii praesidmm. Cf. quae diiimus in Ephemer, antiq. Zeitschrift filr Alterthxmswissenschaft 1844 Nr. 133 sq.
2