Full text: (Band I.)

7 
membrana mucosa exciduntur. Prout relaxatio major minor utrinque bis vel pluries 
particulae exsecandae sunt. Cujusque plicae diametros semidigitalis sit. Quo facto, 
prolapsus reponitur. Ipsius operae nequaquam periculosae perpaulli sanguinis pro- 
fluvii ansae exitus semper faustus esse dicitur. 
Dupuytren hujus sanandi rationis effectum sic sibi informat, ut putet, substan- 
tiarum jacturas, quas susceperit aegrotans, ani orificium plicare, extensionem imminuere 
et vehementer intestini prolapsui obsistere. Quod quamvis post cicatrisationem sup 
petat licet, quum demum post tempus quoddam speratum foret, cicatrisatio tarnen in 
omnibus casibus nunquam reputari potest, in quibus intestini prolapsus diu ante 
cicatricium telae formationem, immo unum vel duo dies post excisionem abiit. Quodsi 
evenit, certe ad contractionein sphincteris ani, quippe quae rediit, solam pertinet, 
quum contractionem jam inter operandum observare potueris. 
II. 
Praeferenda videtur Roberti sanandi ratio illi, quam exercuit Dupuytren, cui 
recidiva non prorsus abesse dicitur. Prolapsu reposito, inde a posteriore ani margine 
duas facit incisuras ad summum os coccygis versas, exstirpat sphincteris partem intra 
incisuras positam cum cute imposita et suturas applicat. 
III. 
Ferrum candens adhibitum idem effieit atque excisio. Applicantur quatuor 
ferra candentia circum ani marginem eo loco, ubi tunica mucosa et integumentum 
commune altera in alterum init, quod sufficere solet, quo sanatio instituatur. Ustio 
iongitudine semidigitalis esse praecipitur. Accire censetur haec ratio inflammationem 
Severn, qua tela submucosa cellulosa, ut se contrahat, incitetur et intestinum prolapsui 
proclive retineatur. 
Quamvis verisimile sit, cauterisationem isto mode ad telam cellulosam pertinere, 
effectus tarnen ultra locum ferro adtactum certe non longe procul extendetur, nec 
s atis resist ere potest levis ilia inflammatio intestini partis prolapsui, quamvis cicatri 
satio postea idem efficiat licet. Simul cum intestinum prolabi cessavit, quod non raro 
statim post operationem fit, convinci potest, utrum sphincteris ani contractio redicerit 
annon, eo quod digitum in aegroti anum inducis. Digitus turn constrictionem per 
sphincterem percipit, cujus vestigium antea non erat aniinadvertendum. Nonnun- 
quam unius digiti inductio spincteris contractionem accit, qua alter digitus, quominus 
impetret, cohibetur. Immo interdum contractio parva temporis intervalla post digi- 
tuin reductum remanet et infans, dummodo satis adultus, ut quod sentit, dicat, con 
trahendi sensationem in ano profitetur. 
Attamen hanc encheiresin tain commendandam, quam simplicem mala se- 
quritur. Remanent enim crebrum fissurae in recti mucosa et molestae et longiquae. 
Item et perseverantes exulcerationes et acerrimae oriri videbantur, quarum superficies
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.