Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1854 (Band I.)

5 
sanatur, sive sphincter ani puero adulto firmior fit, sive curatione idonea amissa con 
trahendi facultas restituitur. 
THERAPIA. 
Proposita est curationi prolapsus reductio et retentio. Quare, qui posteriorem 
finem assequi velit, id cogitare debet, ut causam, ex qua ortuin sit morbum, tollat. 
A. Repositio. 
Prolapsus si parvus et recens, reduci potest levi manus pressione, si diutius 
perseveravit et insigni est magnitudine, aegrotum fac cumbere, ita ut dunes sublimes 
sint corpus prorsus versum, quo musculi abdominales relaxentur vel fac eum ante te 
sistere, ita ut deorsus versus femora varicet. Medicus turn nates facit diduci, par 
digitorum oleo bene unctorum, alteruin utrique lateri, proxime ab orificio ani apponit, 
sic sensim paulatimque semper istam intestini partem referre studens, quae ultima 
prolapsa est, donee repositio omnino perfecta erit. Quod si factum est, unus digitus 
sequatur, ut prolapsam partem in normalem locum prorsus referat. Denique aegro- 
tans per tempusquoddam in positione aequa sit necesse erit, ne intestinum denuo 
prolabatur. Prolapsui plures digitos exstanti tabs curatio plerumque non sufficit. 
Turn dexteri digitus index in prolapsus orificium inferendus est, quocuin pars pro 
lapsa intus inflectenda, cum sinistri digitis margo retinendus est, index paulum retra- 
heneus et denuo altius inducendus, ut repetita versatione prolapsus referatur. — Diffi- 
cilior fit vel irrita repositio non raro eo, quod infantes inter reponendum vehementer 
clamant, respirationem cohibent et premunt vel alias commotiores videntur. Quando 
prolapsum intestinum persiccum erit, repositio facilior fiet, si oleo unctum fuerit. 
Sin vero scybala dura repositioni obstant, haec antea clysmate amovenda sunt 
Quando, quod rarissimum fit, incarcerationis signa ingruunt, spincter ani a latere aut 
m posteriore angulo insecandus est, ubi timendum non est, ne postea incontinentia 
a lvi remaneat, dum haec ingruet, si incisio erit in anteriore angulo facta. Quae ratio 
speculi ani adhibendi rationi inultum praeferenda est. Acres inflammationes intestini 
e xstantis requirunt sanguinis detractiones, hirudines et ad anum appositas et ad ipsum 
intestinum, fomentationes frigidas, denique reductionem quam celerrimam, quippe 
quae ad inflammationem dissolvendam plurimum valet. Fomentationes calidae et 
relaxantes nec non cataplasmata non modo nil prosunt, sed potius nocent, quippe 
quibus partium relaxatio et intumescentia majores etiam fiunt. Gangraena intrante 
partem gangraenosam deseces vel naturae committas amovendam, cui idoneis etiam 
remediis adesse studeas. 
B. Retentio. 
Repositione facta observandum est, ne intestini prolapsus iterum obtineat, 
quod optime fit, dum causas impugnamus. His remissis apud infantes cum prolapsus 
r epositione malum non raro in novis casibus ultra abit, intestinum vero normalem
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.