Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1854 (Band I.)

ii ■ 
■<1. 
i%at*iS£?2Pas5 
adsunt, sphincter contrahendi facultate privetur necesse erit, quum istae non solum 
omnium intestini membranarum ejusque maxime mucosae, verum etiam ipsius sphinc- 
teris relaxationem efficiant. 
Nam si intantium anum intestini prolapsu laborantium accurate exploraveris, 
facile tibi persuadebis, talem sphincteris relaxationem obtinere. Istiusmodi* infantibus 
non raro duo, tres vel quatuor digiti sine impedimento in rectum induci possunt, 
sphmctere ne ullum quidem contrahendi vestigium prae se ferente, ne infantibus 
quidem ullum dolorem sentientibus. Contra sanis infantibus, si unus digitus inducitur, 
et quiritatio accitur et magna sphincteris contractio. Facilitas, quacum digiti in anum 
induci possunt, minor major est quoad prolapsus magnitudinem et morbi temporis 
spatium. Postquam prolapsus diutius mansit, si anum paullum diducis, plicae facillime 
evanescunt et orificuim magis minus aperitur. 
DIAGNOSIS. 
Intestini recti prolapsus disquisitio multis difficultatibus non est subjecta neque 
prolapsus apud infantes cum quoquam alio malo mutetur vix licet. Primum parva 
recti pars in desidendo mucosus tamquam nodulus obditus cernitur, qui post dejectio- 
nem alvi regreditur; fit vero non raro, ut pars semper rediens magis magisque auge- 
atur et dejectione alvi facta, ante ani orificium ramaneat. Tum interdum prolapsus 
plures digitos exstat, subruber est et si attigeris, dolore afficietur, rotundus est vel 
oblongus, cujus exitus in inferiore parte positus dejectioni servit. Sin vero una 
intestini paries prolapsa est, excrementa aut post aut ante partem prolapsam abeunt. 
Quando prolapsus nondurn diu permansit, tunica mucosa naturam normalem 
conservat, quando longinquior fuit et continuo vel aüri vel vestium tactui obnoxius 
densatur, pallescit et firmior fit. Saepe fit, ut in membrana mucosa et excoriationes 
formentur et ulcera, neque raro prolapsus, dum negligitur, inflammationem et gan- 
graenam subit. 
Prolapsus recti quamvis molestum malum, tarnen, ni cum aegro tenesmo et 
assiduo, cum gravioribus casibus raro conjunctus, sine dolore exit. Periculosus autem 
erit in prolapsus mcarceratione per ani sphincterem, quod si fit, inflammatio aut 
gangraena partis prolapsae ingruunt, quod tarnen ita rarissimum est, ut relaxatio 
sphincteris ani ejusque paralysis creberrimae sunt. 
PROGNOSIS. 
1 rognosis alia erit, prout malum majus aut minus vel prout magis aut minus 
longinquum erit. In Universum apud infantes prognosis non est infausta. Abit pro 
lapsus saepe amotis causis, in quibus erat ad malum dispositio vel pleruinque brevi
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.