VIII
Denique conf. Philoct. 1010. — Adverbium ixoivSg non modo verbo s%etv jungi, sed
etiam tum aliis verbis tum adjectivis satis notum atque innumeris locis probatum est.
Quodsi Ixxvwg cpiKoa-o(f)eiv et IxxvZg <ptXo<ro(flog apud Platonem legitur (de Rep. VI.,
p. 486 d.), dubitari non potest, quin recte dicatur oi eßö-teg hcivoog; adverbio etiam
postposito. Aristot. Metaph. E., 4. Siu^urreii ixavoog.
Quemadmodum in definiendo verborum sensu justa hucusque interpretatio
parum adjuta fuit Lexicorum et Grammaticarum auxilio, ita etiam dictio v xXXog Xoyög“
caret idonea explicatione. Nam quod plerique earn accipiunt, tanquam si auctor
dixerit, quaestionem nunc motam esse alius disputationis, ad aliud tempus,
aliumve locum remittendam, hoc falsum habeo. Etenim duplex in Graecorum „Xoyu“
in Romanorum ,, quaestione “ inest significatio, altera quidem in alteram facile tran-
situra. Brevibus tarnen ita distingui possunt, ut aut sit ipsa rei quaestio, aut ipsa
res in quaestionem vocata. Potest igitur clXXog Xöyog aut ita accipi, ut significet, rem,
in quam incident scriptor, esse alius quaestionis, aut ita, ut dicat earn rem cujus
sit mentio facta, aliam esse ac earn de qua nunc agatur atque alienam a quae
stione instituta. Alterum saepius apud philosophos legitur, ita quidem, ut eWco
addatur. Aristoteles in Pol. libri 2, cap. 9 de Lacedaemoniorum civitate agens
TTf^l ßxnXeixg in quit, et pev [ir\ ßsXrtov eirrtv V7rxq%eiv stetig w oXecrtv, rj ßeXnov, xXXog
e TT cd Xoyog. In Eth. Nicom. 1, 4 postquam dixit Pythagoraeos unurn (to ev) in
bonorum ordine collocasse, hisce pergit: xXXoi tcsqI [xev toutojv xXXog ettw Xöyog.
Idem Aristoteles vario modo solet exprimere, exempli causa Pol. 2, 6 m. ciXXx %eqI
fiev ^ovTotiv — Lexreov voreqov. Eth. Nicom. 1, 13 to yd(> eicl itLiiov e£xxgißovv \pv%rjg)
e(''yco$e<T'Te(’ov i'nug eurl rSv ir^oxei/xemv. Metaph. A. 30 f. Lo'yog Se tcvtou ev e'iepotg.
Alterum, seihtet rem quasi fortuito commemoratam omnino alienam esse a
quaestione instituta, iisdern vocabulis tx.Lk.og Löyog solent indicare, sed aut omisso
verbo finito aut addito cum particula «v. Socrates sub finem prioris orationis hor-
tatur judiees ne aegre ferant, quod non, quemadmodum consuetudo sit reorum, lacri-
mis atque lamentis, adhibitis liberis infantibus multisque amicis, eorum misericordiam
student excitare. Non ideo illud a se omitti, quod non habeat familiäres aut liberos;
esse sibi utrosque. Quid igitur est, — sic enim pergit — quod nil ejusmodi faciam?
oüx xv-SaSiX^opevog, w xvS^eg ’A$rjvct7oi, ovS" vfixg oirt/xx^aiv’ xLkl ei /xev Bx^xLmg s’yw
n(>og ^civxTov rj fty, xLLog Loyog. Deinde exponit veram causam esse, quod et se et
judicibus et republica indignum sit, ejusmodi artibus justitiam a legibus ad miseri
cordiam detorqueri. Socrates igitur illis verbis „xLLog Löyog“ (Plat. Apolog. p. 34 e.)
hoc dixisse apparet: qua sit in mortis periculo confidentia omnino non adtinere ad
quaestionem.
Apud Plutarchum Symp. Sept. Sap. § 3 septem sapientes aliique multi narran-
tur a Periandro Corinthiorum tyranno ad convivium invitati Lechaeum convenisse