Full text: (Band I.)

9 
reliqua quoque stuclia humaniora minime negligebat. Loco helluationum et aleae ei 
colloquia et disputationes cum viris doctis, theologiae, rerum civilium et caeterarum 
disciplinarum gnaris, erant, lectio propria et praelectio aliorum, psalmorum cantus et 
reliqua musica, cujus harmoniae nostro reipublicae bene constitutae jucundissima imago 
videbantur. Duo symbola Christianus usurpare solebat, quibus etiam aedificia sua 
saepe ornabat. Alterum hoc est: 
Zu Gott mein Trost allein, 
Sonst andern kein ! 
alterum autem hoc: Ach, Gott, schaff’ Deinen Willen! Respondet hisce conjugis Doro- 
theae symbolum verbis: Alles von Gott. 
Defunctus est Christianus III. placidissima morte anno millesimo quingentesimo 
undesexagesimo, aetatis suae quinquagesimo sexto, inter librorum’ divinorum, cantus 
sacri et precum ad Deurri solatia, admonitiones denique, quibus publicam salutem 
civitatis proceribus commendavit. Paucis diebus post patruelis ejus,-Christianus capti- 
vus, cujus captivitatem noster jam dudum, quam primum sine periculo fieri posse vide- 
batur, laxaverat, subito exstinctus est, ut ferunt, dolore ob mortem Christiani III. 
Jam si ad nostra tempora et Fridericum VII. redimus, est sane quod gaudeamus 
dla, quae a Christiano fundata sunt, nostri quoque regis auctoritate et cura nobis 
conservari, et una quidem cum iis bonis, quibus decursu temporum aucta sunt. Ec 
clesia publice adscita manet ipsa illa evangelico-Lutherana, quae a Christiano III. ad 
nos pervenit, ita tarnen ut per earn non impediamur ab omnium, ubicunque exoriantur, 
bonorum et verorum communione, sed ad hanc ipsam excitemur, ut praeterea 
a liis dissentientibus dissensionis suae libertatem facile concedamus. Ut haec autem 
fiant et recte fiant, ante omnia scientiae et litterarum lumine opus est, atque sedibus 
litterarum, academiis. Gratulemur igitur nobis maxime hoc nomine, quod Fridericus VII. 
academiam nostram Christiano-Albertinam similiter sustentat et äuget, atque Christia 
nus III. olim Hafniensem. Augustissimi regis summa benevolentia et munificentia 
!pso hoc anno egregia incrementa aedificiorum et apparatuum, quae ad academiam 
pertinent, nobis contigerunt. Laetabundi insuper salutamus et exspectamus tot viros 
clarissimos et doctissimos, disciplinarum gravissimarum praeceptores eximios, quos 
r egis cura, vere paterna, hoc anno exoptatissimos nobis constituit collegas. Gratias 
ob tanta beneficia ex intimo corde regi nostro agimus, gratias agimus ante omnia 
^eo, quem precamur, ut salvum faciat regem ! — Dixi.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.