Full text: (Band I.)

8 
versionem ejus Germanicam, publice sancita est; praepositi constituti sunt; bona et 
instituta veteris ecclesiae in novos usus transierunt. Caeterurn pauci ii, qui in regno 
et ducatibus adhuc sacris catholieis dediti erant, non turbabantur, vel adeo, si e terris 
Christiani migrare volebant, ad hoc exsequendum adjuvabantur. — In reliquas praeter 
Lutheranam protestantium partes etiam Christianus noster duriorem se praebuit. Cum 
anno millesimo quingentesimo quinquagesimo tertio centum et Septuaginta fere homi 
nes, doctrinae evangelico-Calvinianae sive reformatae addicti, inter quos feminae gra- 
vidae et infantes erant, ob cruentam Mariae reginae Anglicae vexationem profugi, 
tempore hiemali Helsingoeram navi appulissent et in Dania perfugium suppliciter sibi 
peterent: rex eos, quia ecclesiae Lutheranae sese adjungere nolebant, sine mora longe 
a finibus Daniae secedere jussit, quamvis legatos eorum, Joannem a Lasco inprimis, 
comiter excepit atque viatico donavit. Noviomagus, qui aulae regiae illo tempore a 
sacris concionibus erat, eo facilius regi persuadere poterat, Calvinianismum gravem 
esse haeresin, recens in Dania institutae ecclesiae evangelico-Lutheranae perturbandae 
aptissimam, cum doctrinam Calvini HolFmannianis somniis affinem regi visam esse 
verisimile sit. — Quod Christianus inter bellum Smalcaldicum foederatis suis pro 
exercitu auxiliari contra imperatorem pecuniam mittere satis habuit, plene excusari potest 
foederatorum illorum parum attento studio pro causa regis, pacto cum imperatore prae- 
terea, quo rex paullo ante huic sese obligaverat. Inopiam, bello Smalcaldico ortam, 
qua Lutheri vidua premebatur, e principum evangelicorum numero Christianus noster 
muneribus, ei concessis, levavit. 
Lt autem recte aestimemus Christianum, etiam privatam vitarn ejus paullo ac- 
curatius contemplemur, oportet. Inde a prima juventute castissimo et felicissimo 
matrimonio sociatus erat Dorotheae Lauenburgicae, quae, licet a dominandi cupiditate 
non satis libera fuisse dicatur, et ipsa tarnen laude dignissima videtur. Ab omni luxuria 
victus et vestimentorum aliorumque similium rex abhorrebat, quamvis regiam dignitatem 
suam in his quoque minime negligebat. Liberorum suorum sanctam educationem 
maximi faciebat, et in partes ejus ipse venire solebat. Benignum omnibus sese praebebat, 
ita ut ab iis, quibuscum versabatur, liberaliter amaretur potius, quam serviliter timeretur. 
Precibus ad Deum missis quemvis diem et incipiebat et finiebat; in omni paullo gra 
viore casu praeterea ad eas recurrebat. Solebat ipse domi suae praesentibus etiam 
ministris domus orationes habere de evangelica veritate et Christianae pietatis officiis; 
a sacris publicis autem ne graviore quidem valetudine se retineri passus est. Cum 
orationibus evangelicis cantu sacro, per Lutherum in lingua vernacula instituto, in 
primis gaudebat. Lectioni multum temporis tribuit, ita ut diem, quo nihil legisset, turpiter 
sibi periisse doleret; lecta autem ad verbum memoriter pronuntiare poterat. Cum bibliis 
sacris et Lutheri aliorumque similium libris de religione historicorum monumenta in 
primis adamabat, ex quibus vitae humanae et regii muneris regulas sibi hauriebat. 
Aeque minus mathematica et astronomica scientia mirum in modum oblectabatur;
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.