Full text: (Band I.)

4 
Fridericus I., patruus ejus, et Christianus III. noster, Friderici filius. Neque Christia 
nus II. autem, neque Fridericus Christianum nostrum in his coeptis suis aequaverunt. — 
Christianus II., magnis ingenii dotibus praeditus, sed parum eruditus, vehemens 
praeterea et violentus, eodem tempore in Suecia episcoporum et papae auctoritate 
pro dominatione sua utebatur, quo in Dania, contra nobilitatis et procerum cleri 
nimiam potentiam plebejorum fautor, citius, quam ullus alius temporis illius princeps, 
Friderico Sapienti, Saxoniae electori, avunculo suo, in adjuvanda sacrorum emenda- 
tione socium sese adjunxit. Theologos Vitebergenses Hafniam vocavit; leges promul- 
gavit, quae coelibatui clericorum, ambitioni et avaritiae eorum, paparum denique in 
ecclesia Danica dominio adversabantur; scholas emenclare studebat. Paullo post 
autem pro inconstantia ingenii sui atque ob auxilium a Carolo V. imperatore, fratre 
conjugis suae, et a papa impetrandum, episcopis denuo plus tribuit. Postea in exilio 
Christianus primo Vitebergae una cum uxore sacris emendatis totum se dedit, tum 
denuo fluctuabatur animo et ad ecclesiam Romano - catholicam propius accessit, ne 
gratia imperatoris excideret, donee tandem inter diuturnam captivitatem suam Sonder- 
burgi et Kallundburgi in persuasione evangelica omnino confirmabatur. — Fridericus, 
Christiani nostri pater, adolescens olixn, opera fratris sui, Joannis regis, canonicatum 
ecclesiae Coloniensis ad Rhenum adeptus erat, quo aditus ad episcopale fastigium ei pate 
bat. Maluit autem, clericatus honoribus et theologicis studiis derelictis, regimen ejus 
partis ducatuum nostrorum, quae ipsi destinata erat, obtinere. Christiani II. pro sa 
crorum emendatione conatus Fridericus, princeps admodum cautus et ab omni praeci- 
piti consilio abhorrens, non adjuvisse, sed silentio praetermisisse videtur. Anno 
millesimo quingentesimo vicesimo tertio Fridericus, ut, Christiani II. exulis loco, ad 
regiam dignitatem eveheretur, fide data sese obstrinxit, in Dania et Norvagia se tui- 
turum esse ecclesiam Romanam et papae auctoritatem, graviter vero puniturum Lu- 
. theranos. Nihilominus vix dubitari potest, Fridericum jam tum doctrinae evangelicae 
assensum praebuisse. Anno proxime insequenti enim edicto sancivit, ut in ducatibus 
evangelici prorsus eadem libertate cum Romano - catholicis uterentur, et ab eo inde 
tempore causae evangelicae in ducatibus aperte opitulari non cessavit. Etiam in 
Dania autem per Joannem Tausenium, academiae Vitebergensis discipulum, et socios 
ejus causa evangelica brevi tantopere aucta est, ut jam anno millesimo quingentesimo 
vicesimo septimo in comitiis regni Otthiniae habitis plena sacrorum libertas et aequa- 
lia cum catholicis jura evangelicis publica lege confirmarentur, abs quo inde tempore 
ultimis Friderici annis ecclesia evangelica juxta Romano-catholicam in Dania sese 
constituit, atque hierarchiae et ecclesiae catholicae auctoritas magis magisque immi- 
nuta est. 
Christianus III. contra jam inde ab adolescentia omne Studium suum causae 
evangelicae ita devovit, ut nihil ei praeponeret, quam ob causam, teste Catharina a 
Bora, Lutheri conjuge, rex Christianissimus postea a Luthero ipso judicatus est. Ex
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.