Rector magnifi.ce!
Collegae spectatissimi, conjunctissimi!
Auditores omnium ordinum amplissimi, ornatissimi, humanissimi!
A esto hoc, quem regis natalem celebramus, die omnis nostra cogitatio exorditur
quidem ab augustissima ejus persona, qui regiam dignitatem jam obtinet, Friderico VII.,
et a beneficiis, quae ejus summa benevolentia nobis contingere gaudemus. In bistoriae
Serie autem praesentia praeteritis ita juncta sunt, ut in illis haec reviviscant, et potis-
snna quaeque nostri regis beneficia ipsam hanc ob causam necessario in conservandis
augendisque iis bonis, quae majoribus ejus debemus, versantur. Igitur ab boc die et
a Friderici VII. laudibus minime est alienum ad antiqua illa recurrere, quae praesen-
tium rerum initia et fundamenta continent. Jam vero inter omnia bona, quae per
Illustrissimam domum Oldenburgicam in Daniae regnum atque ducatus Slesvici et
Holsatiae collata sunt, vix majus invenias sacrorum Christianorum emendatione, quam
Oldenburgici nostri reformatorum tempore studiosissime susceperunt et postea usque
a d nostram aetatem constanti opera servaverunt, Ita eniin effectum est, ut cum reli-
f l Uü evangelicorum numero apertum babeamus. reditum ad simplicem illam et uberri-
niam veritatem, qua initia Cbristianae religionis pollebant, participes et libertatis
ammorurq, et justae disciplinae atque culturae ingeniorum, geminae virtutis protestan-
tismo simul insitae. Maximi faciendum est praeterea commune hoc emendatae religionis
v mculum, quod inimicitia de rebus religionis populos ditione regis nostri unitos se-
JUngi non patitur, atque intimae concordiae optima radix inter eos viget. Igitur
Christianus III. rex, cui maxime debemus sacra ad normam apostolicam reformata in
r egno et ducatibus, praecipue dignus videbitur, cujus memoria hoc festo die renovetur
a tque cum pietate nostra erga Fridericum VII. consocietur.
In
delineanda Christiani III., restitutionis sacrorum nostrorum
cgTcgii tutoris et adjutoris, imagine
Jana versabitur oratio nostra.
Tres Daniae et ducatuum principes tempore Lutheri et sociorum ejus ecclesiae
secundum evangelii normam instaurandae operam suam navaverunt, Christianus II.,
1*