Full text: (Band I.)

18 
Thesmophorae sacrarium nominat Pausanias, olim domum Cadmi atque ejus 
posterorum, quae sitne eadem, ac cujus supra sit mentio facta, in dubio relinquitur. 
Transgressus torrentem Strophiam Proetidibus portis vicinum esse dicit Thea 
trum cum templo Dionysi. Reliqua sunt in hac urbis parte, quam Amphii nomine 
in Tabula topographica significavimus, domus Lyci cum Semelae monumento, 
deinde liberorum Amphionis monumenta templum, Dianae Eucleiae. Proxime 
adstabat Apollon Boedromius, et Mercurius forensis. Yidetur etiam in hac 
inferiori urbis parte forum fuisse, nam plura indicat fora Sophocles in Oed. Reg. 
20. Fortasse vero hic Mercurius forensis ad pontem adstabat, per quem trans 
Strophiam via in forum Cadmeae tulit, quemadmodum ex altera parte via per Neitas 
ad forum illud ducens statua Jovis forensis erat ornata. — Sequitur Pyra liberorum 
Amphionis, (in Tabula topographica calami errore a monumento liberorum Amphio 
nis nimis remota), et Minervae Zosteriae duae statuae ab Amphitruone dedicatae. 
Denique, proxime, in fallor, ad collem Ismenium, monumentum e terra excitatum 
Amphionis et Zethi (ApQeiov'?). Extra muros atque portas Proetides, sed citra 
Ismenum credo, Melanippi nominat Pausanias sepulcrum, deinde Tydei, denique 
monumenta filiorum Oedipi. Quod dicit Tiresiae monumentum fuisse Ttevre 
[akXkttu v.tt.1 Sexa v'tcilioi? hoc ita accipio, ut sit citra Ismenum, remotum 
a via recta Chalcidensi. Sitne „Oedipodia“ ille fons, qui sub vico Hag. Theodoron 
profluit, adhuc mihi dubia res est. Certe non dubito, sepulcrum Hectoris fuisse in 
Insulis Beatorum, de quibus dixi. Dolendum est Pausaniam non indicasse quando 
Ismenum fuerit trangressus. Nunc regio sive vicus Teumessus non satis constat 
quo in loco fuerit. 
Postquam iter Chalcidense descripsit Pausanias, ad Portas Proetides redit. 
Extra muros septemtrionales progrediens primum Jolai Gymnasium, Stadium 
atque Hero um, et ultra Stadium Hippodromon vidit. Hic in viam incidit a 
portis Ogygiis sive Boreis Acraephniam ferentem. Earn secutus atque ad urbem 
reversus, ea enumerat, quae sunt ad Neitas extra muros. Nam quae essent intra 
muros, jam in describendo foro enumeraverat. Sunt vero inter portam et Dirces 
amnein haec: monumentum Menoecei, columna in memoriam pugnae singularis 
filiorum Oedipi. Tota vero regio appellabatur Syrma Antigönae. Jam igitur 
et illud apparet ex quo colle custodes Antigonam, fratrem sepelientcm, observarint, 
Soph. Ant. 411. Transgressus deinde Dirces amnem Periegetes noster Pin dar i do 
mum vidit atque Didymenae delubrum, ni fallor hodierno vico Pyri vicinum.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.