Full text: (Band I.)

14 
Proximum est, ut Ogygiae portae quaeramus qua in parte sitae fuerint, atque 
quo sub nomine apud Aeschylum lateant. Reliqui ex quinque quos dixi auctores 
consentiunt, quibus addas Hyginum inter Amphionis filias Ogygiam numerantem. 
°gyg us vetustissimus Ihebarum rex nulla re magis celeber videtur, quam diluvio ab 
eo denominato; recteque ni falior ita eum judicarunt esse quasi deum vel heroem 
inundationum, ut vel nornen inde explicare studerent. (Vid. Nork myth. Real-Wörterb.) 
Quae res utut se habet, hoc certe ex locorum natura apparet, nullam esse Thebarum 
poitam, quae sive unum fuerit diluvium, sive saepius iteratum (nam „sane sciendum, 
et per diluvium et per ecpyrosin significari temporum mutationes “ Serv. ad. Yirg. 
Lclog. VI. 4L), magis inundationi sit expositum, quam septentrionalis ilia inter Nei'tas 
et Proetides media collocata. Etenim ea unica est, quae necesse sit, ut vel torrenti 
pateat. Nam qui collem urbis medium secat atque in duas partes dividit, et cui 
Strophiae nomen vindicavimus, iste torrens non potuit nisi per portam in campum 
inferiorem descendere. Portam inundans in campum quem inundaturus est defluit. 
Quo igitur loco meliori jure dicamus sitas fuisse portas Ogygias? Ogygiae igitur 
sunt, quos Aeschylus maluit Boreas appellare. Recte is quoque et fortasse consulto: 
nam l arthenopaeum, ex Arcadia frigida atque nivosa venientem, huic portae fecit 
oppositum, scilicet e regione Sphingii montis, unde Boreas ineunte hiemc non imbres 
sed primum frigus adflabat. Earn ob causam alio loco dixi in Parthenopaei clypeo 
Sphingem, frigoris constringentis daemonem, fuisse expressam (vid. Allgem. Monats. 
18o2, März). E Nonni recensu propter loci Tenerico campo vicini naturam Saturno 
(K^ovco) hanc portam tribui. (Cf. He Ile nie a nostra P. I. p. 52. Paus. 9, 25, 5. 
Lycophr. Cess. 1204. c. Schob) 
Hisce expositis restant reliquorum auctorum Hypsistae, quae quemadmodum 
Euripidis, ita etiam Aeschyli sunt sßSoy.cu. Possent quidem Aeschyli septimae portae 
etiam aliae esse, atque ab Euripidis diversae. Sed Aeschyli haec una superest, cui 
nomen Hypsistarum tribui possit. — De situ paulo plus possit esse dubitationis. 
Nam postquam quinque portis a natura constitutis nomina sunt reperta, Homoloides 
atque Hypsistae ex utraque parte Electrarum fuisse certum est; quaeritur vero utra 
porta ex utra parte fuerit. Atque haec etiam mihi videtur quaestio posse cum qua- 
dam probabilitate dirimi. Etenim narrat Pausanias 9, 8, 6 Thebanorum pugna ad Gli- 
santern prope leumessium collem ab epigonis victorum partem in Thessaliam migra- 
visse ibique collem Homolen occupasse. Hos vero deinceps a Thersandro, Polynicis 
filio, in patriam revocatos, earn portam, per quam reditum tulissent in urbem, a colle
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.