Harum portarum sunt tres principales, earumque situs a Pausania ita descri-
bitur, ut alio non opus sit auctore. Pausanias 9, 8, 6 Athenis et Plataeis Thebas
proficiscens eq^ofieyoa Se, in quit, ex TlXctrcdctg eaoSog eg rag Otjßccg xxrd miXctg earlv
‘Hhexr^ag. Cum hisce conferas quae leguntur 9, 10, 2: eari Se KoQcg ev Hegt« räv
nvKuv leqpg AnöKKcavog • xctKeirou de o re XoQcg xal 6 $eog ’lafiqviog, rrxgct^eovrog rov rrorct/iov
’ravTYi 'rov Lr/xrivov • deinde 9, 11, 1. ev dyareqsi Se tmv tivKwv, dg ovofxdfyvai ’HXexr^ug }
olxicig early e^emicc, evSci oixvjacti (paatv ’Aptytrqvuvcc, quibus alia monumenta Cadmeae
antiquissima adduntur. — Ex hisce satis apparet, Electras fuisse medias inter collem
Ismenium et Cadmeam.
Secunda porta, de cujus dixi situ dubitari non posse, Proetides sunt. Pau-
sanias 9, 18, 1. haec habet: ex QyjßSv Se öSog eg XaXxlSa xccrd rcvhctg r ravrag earl rdg
TL^rtlag. Nisi qui per ambages maluerit iter facere nemo per aliam portam Thebis
Chalcidem est profecturus. Neque Onchestuin atque Delphos profecturo alia porta
permeanda nisi tertia, Nei'tae, neque aliud flumen transeundum, nisi Dirce. Vid.
Paus. 9, 25, 1 et 3. 9, 26, 5.
Hasce tres portas quinque auctores quos dixi e septem unanimo consensu
iisdem nominibus appellant. Nam quod Apollodori libri manuscript! Oyyvi^ag habent,
id male editores mutarunt in ’Oyxaßag, quum debuissent scribere N^ra?, quod primum
in deinde in '0%vi/]$ug } si vera est lectio, abierat. Haec dudum emendaveram.
Nunc vero eandem emendationem a Yalckenario factam jam a doctissimo Ungero pro-
batam video in Theban, parad. p. 313. Nolim tarnen cum Ungero credas Oncaeas
esse easdem atque Ogygias. Quod quidem etiam Hcsychii editoribus non esse cre-
dendum mox videbimus.
Ad reliqua melius perspicienda tabulam tibi exhibeo, in qua ex septem
auctoribus septem nomina portarum ita sunt juxta posita, ut numero praescripto or do
significetur, quo apud singulos portae recenseantur. Quavis deinde serie, quam sin
gulis portis tribuimus, prima linea nomina habet portarum, quae sibi respondeant,
altera nomina continet imperatorum Argivorum, tertia signi in clypeo cujusque deli-
neati indicem, quarta denique imperatorum nomina Thebanorum.