Full text: (Band I.)

7 
dixi, situm urbi quaesiverant atque invenerant, ubi non modo aquarum abundantia 
incomparabili fruerentur, sed ea, quae simul et loci munimenta fecisset, et ipsa esset 
munimento. 
Teumessus meridiem versus usque ad Asopi ripas leniter declivis, ex altera 
parte versus campum Tenericum abruptus est, ut Orchomeno venienti subito e planitie 
circiter in centum pedum altitudinem surgere videatur. Ex medio colle, sedecim 
circiter stadiorum a radicibus atque campo Teneri intervallo, duo amnes ex uberrimis 
fontlbus profunduntur, distans alter ab altero sex fere vel septem stadia. Sunt hi 
amnes, qui ex orientali parte decurrit, Ismen us, qui ex altera, Di ree. Ismeni fons 
unus est, omnium fere uberrimus, ut ejus amnis quamvis brevissimo cursu sufficiat 
ad molas versandas permultas. Fons ipse vocabatur Melia, recte inter Thebanos 
habita mater Ismeni atque Teneri, herois campi illius uliginosi, quem Meliae aquae 
inundabant. (Conf. Hellenica nostra p. 113.) Ismeni alveus admodum profundus 
atque et fontis ipsius et imbrium maximorum et assiduorum hiberno tempore e Jove 
delabentium flumine rapido magis magisque excavatus paulatim inferiori planitiei fere 
exaequatur, unde fit, ut et ipse alveus sit fossa urbis profundissima et latissima, alvei- 
que ripa sit murus altissimus. 
Ejusdem generis ex altera parte est Dirces amnis. Moenia atque munimenta 
Thebarum amnes fecerant, qui urbem tantum non integram circumibant. Laterum 
urbis breviorum nonnisi alterum muro, quo defenderetur, opus habebat altiori homi- 
numque majori cura exstructo. Quemadmodum per Ismeni alveum ita etiam per 
Dircen torrens interdum vehementissimus profluit. Sunt praeterea Dirces non unus 
sed multi fontes, quorum principes in Tabula sunt indicati: unus hodie appellatur 
nomine inter Graecos hodiernos usitato, alter TtrjyctSuxi, tertius descendit a 
vico lachy, quartus est ßgv<n? rov xaS/, quod nomen populus ignarus ad magistratum 
Turcicum refert, qui ex eo haurire arnarit, quum tarnen revera sit nomen antiquissimum 
a voce s. ■nctlfav, etiam nunc usitata, derivandum. Scilicet pertinet hoc nomen 
ad vas illud, quo aquam e fonte haurire solebant, quemadmodum Cadmus depingitur, 
vel ex quo profundentes aquam Nymphae repraesentantur et fluviorum Dei. Quintus 
fons in altera fiuminis ripa est. Sextus sub ipsa media urbe in ipso amnis alveo 
e ripa profluit. Quum sit prope portam urbis hodiernae, nomine vocatur II«qcnr6 
Denique Septimus, qui XKeßlva, audit, atque octavus, unde nunc vici Pyri incolae hau- 
riUn t, olim Pindarus et qui cum illo suburbanas Cynoscephalas habitabant, jam sunt 
in ea parte, qua amnis e colle in campum descendit.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.