Commilitonibus literanim studiosis
S.
Quod Cicero in libri tertii de finibus bonorum et malorum capitc vicesimo dicit,
homines non solum ad discendum propensos esse verum etiam ad docendum, hoc
ad antiquorum scriptorum vetustiores interpretes ita pertinere videtur hand paucos,
ut vel prius atque magis ad emendandum inclinent quam ad intelligendum. Ita
factum est, ut loci auctorum innumeri, quum intellecturum exspectarent, emendantium
protervitate corrumperentur. Corrupta emendare falsaque rursus delere, quod
hodie cautiores enituntur, tristis certe opera esset habend«, nisi recte tantummodo ab
incorruptis atque veris recte intellectis posset proficisci. Quae quum ita sint, visum
est artis poeticae locum ita interpretari, ut verum esse sui indicem et falsi appa-
reat. — Liber ille Aristotelis saepe aureus vocatur. Jure quidem: nam quemadmo-
dum in rerum natura ita in illo libro purum invenitur auri metallum. Dici enim
vix potest, quantae in eo insint eruditionis divitiae. Ut taceam reliqua, suntnc vel
hodie disputationes de tragoediae praeclara detinitione absolutae ? Quam quoquo
modo explices, non paulum intersit scire, quae quantaque meditatus, quibusque studiis
praegressis, illam paucis verbis composuerit. Qui ex solius definitionis vocabulis
seiisum fore ut eruerent sunt opinati, vereor ne errarint; neque satis mirari potui,
tot interpretes Platonem parum respexisse, quem cum in aliis tum in poeseos doctrina
ab Aristotele minime neglectum, imo imprimis auditum exploratumque atque ita
superatum esse alio programmate demon stra tum est.
Sed de ilhi tragoediae detinitione nunc non agemus; de tragoedia tarnen.
Philosophus exposuit, poesin esse fjt,l/A.Y\crtv ^ eamquc imitari et in quibusdam (ev oft sc.
metris et rythmis et verbis), et quaedam vel quosdam (« sc. aut bonos aut pravos),
denique quodam modo (7rwg sc. aut narrando aut agendo aut utroque); tragoediam
cum Iliade congruere, quoniam utraque poesis bonos imitetur, cum comoedia, quo-