Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1881/82 (Band XXVIII.)

Haec scripsimus, nt aliqiio saltern specimine curarum in quibus 
tanquam in provincia sibi demandata academia nostra elaborare solet hanc 
tabiüam exornaremus, in qna edictmn longe pulcherrimmn perscripturi sumus. 
lam relicto hoc quaestionum snbtilimn campo spinoso ad mains augustius- 
que negotium animus erigendus est. 
Recurrit enim dies quo nullus laetior universae patriae illucescit, quo 
die Augustissimus Clementissimusque princeps, Germanorum Imperator Rex 
Borussiae GYILELMYS I lucem adspexit. Indicenda igitur sunt sollemnia ab 
Universitate Christiana Albertina in magna aula die XXII mensis Martii liora I 
post meridiem celebranda, in quibus omnium communia vota laetitiamque 
oratio ab eloquentiae professore publice constitute, Richardo Foerster, patrio 
sermone habenda interpretabitur. 
His sollemnibus nt prompte lubentique anirno interesse velint, ea 
qua par est observantia magistrates Regios perillustres cum civiles tum 
militares, magistrates urbicos summe colendos, sacrorum antistites maxume 
reverendos, scholae humanitatis studiorum fundamenta strenue iacientis 
praeceptores honoratissimos, nec non viros spectatissimos ornatissimosque, 
qui aliquo officii vel studiorum vinculo cum academia nostra coniuncti sunt, 
denique urbis incolas et quicunque patriae nostrae favent cupiuntque, 
rogatos invitatos esse volunt Rector et Consistorium academicum IJniversitatis 
Kiliensis. 
Dabamus Kiliae Holsatorum die XVi mensis Martii MDCCCLXXXII,
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.