s
7. Ambrosianus C 4. Sup. (F), membranaceus formae octavae, saeculo XV e
codice satis antiquo, cuius compendia saepe male intellecta sunt, exaratus, miscellus.
Physiognomonica quae inde a folio 196 usque ad 217 leguntur contuli a. 1870, denuo
singulis locis mspexit, qui ad studia aliorum iuvanda semper paratissimus mihique multis
nominibus carissimus est, A. Ceriani, praefectus bibliothecae Ambrosianae.
8. Parisinus graecus 1893 (P), olim numeris 379, 2606, CCCXLVIII insignitus,
in chartis folii formam habentibus saeculo XV exaratus, duabus partibus continetur, quae
diversis manibus scriptae olim per se constabant. Harum secunda a physiognomonicis
quae inde a folio 135 usque ad i 45 b leguntur, incipit. Documento est numerus graecus
qui quaternionem indicat « ov in margine inferiore folii 135 scriptus. Physiognomonica
excipit fragmentum quod fertur Aristotelis uisql arjfieimv vödraw xdl uivevjidrmv. Codicem
olim in bibliotheca Nicolai Radulphi cardinalis fuisse probabile fit comparand nlvaxa
in folio i98 b positum (aQiGzozsXovis (pvGioyvcoiiovixä / zov avzov otsQi orjusicov zödzmv xai
CivsvfidTOOV y.rl. No. 100) cum catalogo illius bibliothecae latine reddito a Montfaucon
(bibl. bibl. manuscr. t. II. p. 768): I (i. e. Philosophi graeci) num 100: Aristotelis opera
multa cum expositionibus Alexandn Aphrod. etc. Pars prior, quae Syriani in secundum
Metaphysicorum librum aliaque Aristotelis opera commentarios continet, codex esse
videtur, qui in illo catalogo est: I num 88: Syriani in Metaphysicam et in aha Aristotelis
opera. Numeri No. 96 quartae et No 22 primae in fronte utriusque partis positi ad
capsas, in quibus Radulphi codices in Galliam transportati sunt, referendi videntur. Raro
occurrit in physiognomonicis manus altera correctrix. Contuli ego a. 1880, de nonnullis
locis quaerenti liberalissime, ut solet, rescripsit Alfredus Iacob.
9. Havniensis universitatis codex 60 (H), chartaceus formae octavae, saeculo
XV nitide scriptus, olim, ut e litteris involucro impressis A / LEX- PA / C comcio,
Alexandri Paccii Florentini, poeticae Aristoteliae interpretis, 4 ) deinde Eliae Putschii,
a cuius heredibus dono eum accepit Ioannes Albertus Fabricius, cuius libri manuscripti
a. 1770 bibliothecam universitatis Havniensis intraverunt. 5 ) Est codex miscellaneus;
opusculum nostrum comprehensum foliis inde a 33 usque ad 50 b correxit manus
recens, quae est saeculi XVI vel XVII, ita, ut lectiones novas et voces a librario
compendiorum ope scriptas plenas in margine poneret. Contuli Rostochii a. 1880.
10. Harleianus 5635 (L), chartaceus formae octavae saeculo XV non ita
diligenter exaratus. Physiognomonica epistolographos excipiunt in folio 138, desinunt
tarnen iisdern, quibus Marcianus D, vocibus in folio 150V Manus secunda correctoris
4 ) Cf. Aristot. opp. ed. Buhle I p 258.
5 ) Cf. Bibliothecam J. A. Fabricii Hamburgi 1741 editam Tom. IV. p. 200 n. 166, Thor-
lacium de opusculo Aristotelico, Havniae 1817 (proluss. et opusc. acad, vol. IV p. 1 sq.), Graux,
notices sommaires des manuscrits grecs de la grande bibliotheque royale de Copenhague p. 102.