correcta sunt contuli Venetiis annis quos modo dixi. De singulis lectionibus et
huius et reliquorurn Marcianorum codicum postea mihi ortae dubitationes quod remotae
sunt, egregiae id quae nunquam mihi defuit voluntati Ioannis Veludo, praefecti biblio
thecae Marcianae praestantissimi mihique carissimi, acceptum refero.
3. Marcianus CCXVI (C), codex chartaceus formae octavae, opera Aristotelis
continens, anno 1445 impensis Bessarionis 3 ) exaratus est teste inscriptione quae in
fronte eius legitur hac: Br\GGaqiwv "ElXtjv zw yävsL zij dgia zrjg Bw/iaiwv dyiaq ExxXrjGiag
xaqörjvdXiQ.'lGzw 6 dvayiyvcöoxwv ro ziaqbv ßcßXiov yeyqd<p9-cu otv djib otqwzozvjiov aorpaXiitvov
xdvzev&sv TtXziqsq dfiaqzuöv sivai. ’E/is [ievzol, or dvaXmii.aOi ysyqautzcu, Grpööqa eoud-vptovvz'
avzb y.T)'jOaoi)c/.L y.al j.irj d.XXmy övvcc/ievov i-laattcu, fiäXXov avzc. bziwGovv o/slv xal /.iezcc
zoGovzwv orpa/jmzov ■>] lujböhoy zov üto&ov/ievov xvyj.iv. ßavovdq. xß'. szei dzib XqiGzov
avps w . Libellus noster foliis inde a 5 usque ad 22 continetur; manus secunda
correctrix raro dispicitur. Etiam hunc et qui proximus est ordine codicem ipse contuli.
4. Marcianus CCLXIII (D), membranaceus formae quae dicitur octava rnaior,
saeculo XV manu nitida antiquioris scripturae imitatrice exaratus et ipse olim Bessarionis
fuit, qui in folio tertio averso haec scripsit: zovzo zb ßißUov sGzlv quov ßrjGGaqimvog
xaqSrjvdXscog zov zwv zovGxXwv egzl ös ßißh'ov dqiozov uioXXd y.al y.a.Xd y.al övGsvqsza
üieqieyov. y.alliazoLQ wq bqäzai yqdiujo.Gi yeyqaiiiiavov'.. Est codex miscellus; physiogno-
monica continentur foliis inde a 130 usque ad 139 aversum, desinunt tarnen verbis
ev zolQ bujaGi ziqmzoi xqexovzai (pag. 813 a 21 editionis Bekkerianae, quam, ut par
est, in hac commentatione sequor). Textus brevi, ut videtur, post quam exaratus est,
manum secundam correctricem expertus est.
5. Marcianus append, class. IV codex LVIII, antea numeris LXXXIX.
6 insignitus (K), olim Iacobi Morellii, qui eum cum reliquis suis codicibus anno 1819
testamento bibliothecae Marcianae legavit, bombycinus formae octavae maioris, sub
initium fere saeculi XIV bene scriptus. Physiognomonica foliis inde a 13 averso usque
ad 23 continentur. Correxit, etsi raro, manus altera ab aetate librarii ipsius non
multum remota, atramento paulo pallidiore usa. Collationem eius maxima cum diligentia
factam a Godofredo Kinkelio iuniore habeo ,mnemosynum sodalis“ Veneti.
6. Laure ntianus LVII, 33 (E), codex miscellaneus chartaceus formae quartae,
saeculo XV exeunte vel XVI ineunte satis neglegenter scriptus. Physiognomonica
foliis inde a 76 usque ad 88 aversum continentur. Caput primum contuli ego a. 1868,
totum libellum Bartholom. Zandonella Veronensis a. 1871, singulos locos denuo examina-
verunt Nicolaus Anziani, praefectus bibliothecae Laurentianae gratiosissimus, qui multis
benevolentiae documentis me sibi devinxit, et Carolus Graux.
3 ) Gardthausen ]. 1. p. 359 Bessarionem pro librario habuit.