De Aristotelis quae feruntur physiognomonicis recensendis.
Physiognomonicorum quae feruntur Aristotelis origo nisi solidis recensionis et
emendationis fundamentis iactis explorari non poterit. Supersunt autem, quod sciam,
huius libelli codices tredecim: quos postquam omnes ,volventibus annis 1 — nam amplius
tria lustra sunt, cum Augustus Rossbachius animum meum ad scriptores physiogno-
monicos direxit — excutere mihi contigit, nunc brevi describam, descriptos in genera
atque familias distinguam, distinctos singillatim persequar, denique ad communem
fontem revocabo. Sunt autem hi:
1. Marcianus CCXV (A) codex scriptus in membranis formae quae quarta
dicitur saeculo XV, olim Bessarionis, ut verba in primo folio averso scripta: xxrjfia
ßrjOGaqicovog xaqörjvdXecog xov xcöv oaßivcov testantur. Libellum nostrum qui foliis inde
a 185 usque ad 193 continetur contuli ego Venetiis a. 1868 et 1869, denuo ut
inspiceret, facillime impetravi ab amicitia Caroli Graux anno praeterito in ltaliam profecti,
nunc, pro dolor, antiquitatis studiis suisque erepti.
2. Marcianus CC (B), Aristotelia praeter logica continens, in membranis formae
folii maximi anno 1457 Romae iussu et impensis Bessarionis scriptus manu nitidissima
scripturae antiquae imitatrice Ioannis Rhosi presbyteri Cretensis, id quod palam fit
cum inscriptione primi folii aversi: dqiGxoxeXovg utdvxa xd vvv svqiGxöfteva Gvyyqdi.iiiaxa
oiXrjv xrjg Xoyixijg' ßißXiov dqioxov’ y.vijfia ßrjGGaqicovog. to yi'vog eXXrjvog. xßv dgiav
xaqörjvdXeojg xov xcöv xovgxXcov tum subscriptione totius codicis: exeXeicöihj /) üiaqovaa
ßißXog sv exsi do16 yqioxov a & v &a ) IvötxxuövoQ ois[A,jixrjQ '.i/jvog iovXiov iß- öid yeiQÖg
sfiov imdvvov isQscog qogov , xov ex xq/jxijg. öl oqiguov xal Igoöov (supra ov manu
posteriore a>v scriptum est) xov aiöeGLfuoxdxov ev xqlgxcö oiaxqög xvqiov xvqiov 2 )
ßrjGGaqkovog xaqöxjvdXeojg huGxöoiov xcöv xovGxXcov xal avd-svxov ßuexeqov: •:• ev qc6/j,rj
Physiognomonica quae foliis inde a 289 usque ad 293 continentur manuque librarii
*) Zanettium male qc\ug dantem Gardthausen (Palaeogr. graec.p. 326 et 359) secutus est.
2 ) Alterum xvqiov omiserunt Zanetti et Susemihl (Arist. Polit. praef. p. XXV).