Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1880/81 (Band XXVII.)

11 
Dr. L. Weber I. privatim i) physicae experimentalis partes selectas docebit 
simulque exercitationes physicas moderabitur horis posthac definiendis ; 2) problemata 
quaedam acustica theoretice tractabit bis p. h.; II. privatissime physicae repetitorium 
moderabitur. 
Dr. H. Möller peregrinationem litterarum caussa suscipiens scholas non habebit. 
Dr. Paulus Pietsch I. publice exercitationes Germanisticas instituet semel p. h.; 
II. privatim Waltheri de Vogelweide carmina interpretabitur ter p. h. 
Dr. C. Gottsche I. publice excursiones geologicas instituet die Saturni; 
II. privatim de formationibus geologicis praesertim regni Borussici disseret scholis 
binis dd. Martis et Veneris h. XII; III. privatissime et gratis exercitationes palaeonto- 
logicas moderabitur horis posthac definiendis. 
LECTORES LINGVARVM. 
J. Sterroz, I. publice litterarum Francogallicarum per saeculum sextum decimum 
historiam tradet; II. privatim 1) syntaxis Francogallicae variationes, a saeculo sexto 
decimo usque ad undevicesimum factas, exponet; 2) de Molieri vita operibusque disseret. 
A. Heise I. publice Shakespearii tragoediam Iulius Caesar inscriptam inter 
pretabitur binis horis; II. privatim conversatorium sive exercitationes Anglicas mode 
rabitur horis posthac definiendis. 
ARTIVM MAGISTRL 
H. Stange, in arte musica director, publice 1) harmoniae canones explicabit 
bis p. h.; 2) eorum, qui artem cantandi ediscere cupient cantum reget; 3) in seminario 
homiletico vocis cantus liturgici legibus conformandae et organi cognoscendi et tractandi 
curam habebit. 
Fr. Loos, artis delineandi magister publicus, eorum qui opera eius uti volent 
in delineandi et pingendi arte exercitationes moderabitur. 
C. Brandt, batuendi magister publicus, armorum tractationem et gymna- 
sticen docebit.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.