7
enim ad criminum genera refugerem, sicut fecerunt Reinius et Zumptius in libro
> Der Criminalprocess« me prohibebat, quod crimina plurimarum causarum satis ambigua
in totum ordinem eandem ambiguitatem vacillationemque inferre debent.
Sed haec hactenus, iam ad ipsam rem accedamus.
Caput I.
Causae in quaestionibus actae
I Causa Valerii Messallae
cf. Rein p. 649, Zumpt. Cr. pr. p. 481, Lange p. 62. Meyer p. 276.
Valerium quendam Messallam a. Q. Metelio Numidico in indicium vocatum
esse unus nobis auctor est Gellius (noct. Att. XV, 14)- Vehementissime enim, in
magistrate credas, socios vexaverat et summam pecuniarum copiam vi atque iniuria
sibi coegerat Messalla, ita ut socii ad senatum profecti acerbissime miserrimeque de
eins flagitiis conquererentur. Metellus deinde accusatoris munus suscepit et Messallam
repetundarum postulavit scilicet in quaestione perpetua. Cum Gellius locutus sit de
tertio accusationis libro, exstat iam quaestio, quid sibi velint haec verba. Apparet
Qrationes Metelli litteris mandatas fuisse et Gellii temporibus iam exstitisse, sed minime
credibile videtur, unarn accusationem in tres libros divisam esse, immo tres fuerunt
mea sententia orationes, quas eadem in causa habuit Metellus. Quam si rerum con-
ditionem rectam putamus, statuendum est, causam non prima actione confectam sed
bis iteratam esse, quia prioribus actionibus non duae partes iudicum certas protulerint
sententias (cf. Zumpt Cr. R. II, 1, 259 — I. L. A. S. p. 61: lex Acilia 49). Hic
est usus iudiciorum Romanorum, qui vocatur ampliatio, quam in nostra causa equidem
cum Cramero (progr 1827 Kiliae: inest ad Gellium excursuum trias: v. tertiam partem),
Meyero, Langio, aliis bis factam esse statuerim adversario Zumptio, qui ampliatione
r eiecta tarnen aliam trium orationum explicationem non profert.
Neque de defensione Messallae neque de causae exitu quidquam traditum est,
nisi forte, quia his temporibus consul non exstat Valerius Messalla, magistratuum
cursum interceptum esse damnatione quis opinatus sit. Neque plus constat de quae-
stionis tempore. Reinius et Zumptius causam post Metelli consulatum a. 108 actam
esse censent cognomine Numidici commoti, sicut videtur, sed hoc argumentum minime
firmum habendum est, quia ad nostrum Metellum ab aliis dirimendum facile scriptor,
ut cognomen illud anticiparet, adduci potuit. Meyerus cum Cramero consentit, qui
cum lege demum Acilia et Servilia repetundarum ampliatio in hanc quaestionem perpetuam