Full text: (Band XXVI.)

6 
quantum valeant vires adolescentis et tironis minus exercitati, in hac re curam 
adhibere. Quia autem multo amplior videbatur omnium causarum ambitus, circumcisum 
temporis spatium mihi elegi, cuius causas omnes, quas inveni, enarravi et explicavi, 
quam potui accuratissime uberrimeque: tempus inde a C. Gracchi usque ad L. Cornelii 
Sullae legislationem, quo iudicia in quaestionibus acta apud equites erant. 
Neque minus quam veterum locos inspexi recentiorum libros, qui de hac re 
scripti sunt. Quorum imprimis commemorandi sunt Guillelmi Reinii liber, qui inscribitur 
»Das Criminalrecht der Römer. Leipzig 1844« et A. W. Zumptii libri »Das Criminal- 
recht der römischen Republik. Berlin 1865 sqs.* et »Der Criminalprocess der 
römischen Republik. Leipzig 1871.« Hi duo viri causarum publicarum Romanarum 
collectionem jfecerunt, sed praeterquam quod breviore narratione usi sunt ut pro 
suo consilio, nonnullas interdum causas obscuriores omiserunt, neque in omnibus, quae 
de ceteris protulerunt, cum iis plane consentire possum. 
Praeterea autem causarum enarrationes vel commemorationes exstant in 
libris quibusdam historicis et huius saeculi et priorum. Inter illos remotioris aetatis 
viros doctos imprimis nominandus est Pighius, qui scripsit »Annales Romanorum t ; 
sed is coniecturis suis summa cum confidentia prolatis earn ob causam maxime 
interdum nocuit verae cognitioni, quia posteri clarissimum virum secuti opiniones eius 
causis firmis non probatas tanquam certas et satis confirmatas protulerunt. Conside- 
randum est, etiam Reinium saepissime his coniecturis deceptum esse. Ob earn rem 
praecipue vituperandus videtur Pighius, quod certum causae annum constituit, cum 
omnino nullum testimonium afferre potuerit. Ut ad nostri saeculi viros doctos rever- 
tamur, primus Drumannus in historia Romana saepissime fecit reorum mentionem, 
deinde Meyerus in libro, »Oratorum Romanorum fragmenta — Turici 1842 (editio 
auctior et emendatior). t Praeter omnes autem mihi commemorandus est L. Langii 
liber notissimus »Römische Alterthümer«, qui in volumine tertio, quod semper protuli 
ex editione altera, multas nostri spatii causas uberrime diligentissimeque explicavit. 
— Etiam Mommsenius in historia Romana, cuius mihi ad manum erat editio sexta, 
interdum de iudicio viri alicuius locutus est. Quos inspexi minores libros, qui ad 
hanc vel illam causam aliquid attulerunt, suo loco proferam. 
Restat, ut pauca addam de causarum distributione. Tres equidem partes 
exhibui ex iudiciorum ratione; primum protuli causas in quaestione actas, deinde 
causas apud populum actas, denique causas, quarum iudicii genus non iam indagari 
potest. Quibus in partibus causas singulas constitui ex temporum ratione. Quominus
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.