Full text: (Band XXVI.)

34 
Cum apud Homerum praeter simplex pronomen 6 re vera — id quod etiam Aristarchus 
concessit inveniatur etiam pronomen compositum oSe 1 consentaneum est, ode pronomen differre 
a simplici o ea maxime re, quod in illo vis demonstrativa multo maior insit, quam in hoc. Atque 
bene Ebelingius 1 ) dicit pronomine ode praesentia et loco propinqua et nova demonstrari, cum 
o superiora repetat. Sed hue minime referendus est is locus, in quo scholia docent Aristarchum 
separavisse to di, Herodianum pro duabus illis vocibus unam scripsisse vocem rods. Nam si 
scriberemus 
II. 1, 39 sqq.: si itoxi tol %ccqlevt ini vrjov spstpa, 
— — — to ds {101 %Qt]7]VOV EE/idcop, 
frustra quaereremus in sententia priore, quo illud Si referretur. Ex editoribus La Rochius 2 3 ) 
Aristarchum secutus hoc loco to Se scripsit, necesse non esse ratus rods scribere, cum etiam to 
solum vim demonstrativam haberet. Reliqui autem editores consentiunt, rods uno verbo esse scri- 
bendum, cum hoc pronomen demonstrativum, de syllaba auctum, respiciat non ad priora quaedam, 
sed ad ipsa, quae sequuntur verba, quibus illud iiUdcop explicatur. Hoc quidem loco voluntas 
optativo exprimitur, cum aliis locis, ut in versu 504 et Od. 17, 243, imperativus sequatur. — 
Quid, quod alia accedit causa, qua magis etiam probabile fit, 1. 1. rods praeferendum esse. Idem 
enim Chryses, qui versu 42 ab Apolline petit, ut pestilentiam in Graecorum castra mittat, versu 
456 verbis 
,,rjd’ etl xccl vvv pot tod’ iniKpijijvov eeIScoq“ 
a deo petit, ut pestilentiam a Graecis avertat. Cum iildcop superiore loco exprimatur insequenti 
optativo, hoc quidem altero loco vis voluntatis etiam augetur imperativo; ideoque si in versu 
455 tods sine dubio pronomen demonstrativum existimandum est, licet colligere etiam in versu 
41, ubi de priore sacerdotis voluntate sermo est, rods, non to Se legendum esse. 
Neque aliter iudicandum est de 
II. 1, 503 sqq. Zev nutsp, el 1tote drj 6s per’ d&avdtoLöLv ovr\Gu 
rj ETtEL r] Epytp, tods pot KQr'jrjvov ieldcop' 
Ttp^dov pot vlov — 
et de Od. 17, 240 sqq. vvficpcu xprjvaZaL, xovqccl z/mg, el' not ’Oävßösvg 
ripp’ Eid UYjpd i’xtjE, y.alvipug jilovl drpup, 
dpvdv r}d’ ipLLpcov, tods pot %pr|rjvuT , etldap' :l ) 
, ag l/lO'ot [isv XElvog dviqp cett. 
Nam ne in his quidem locis isldcap est expressum verbis antecedentibus, ad quae simplex 
pronomen 6 spectet, sed in priore exemplo per insequentem imperativum rtp^uov, in posteriore 
per optativum cum particula cog coniunctum. Atque propterea, quod pronomen ad sequentia re- 
fertur, pro to ds illis locis potius scribendum est rode. 
Neque vero solum Alexandrinorum grammaticorum principi, Aristarcho, adstipulari non 
possumus, sed ne ea quidem, quae ex recentioribus grammaticis Kvicala dixit, probanda nobis 
videntur. Primum enim non intellegitur omnino, qua potissimum de causa ds illud aitodormov 
1) Lexicon Homericum II p. 22, I). 
2) In editione, quam in scholarum usum curavit, ad II. 1, 41: „to Se : Se im Nachsatze wie das deutsche 
„dann, so“. Andere schreiben roSe zusammen, welches unnöthig ist; denn t6 (dieses) ist ebenfalls hinweisendes 
Pronomen“. 
3) Cf. L. Lange, Der Hom. Gebrauch d. Part, et I, p. 38, annot. 39: „Nach ieXScoQ ist ohne Zweifel 
Kolon statt Komma zu setzen“.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.