Full text: (Band XXVI.)

46 
niniis cito statuerent, aut cepit oscitantia quaedam, ut non animadverterent, plane 
diversam esse c onstitu tionum, quarum maxume tractatatione munus Oratorium 
continetur, numerationem, appeHatione m, divisionem, explicationem“. In eo 
igitur cardo vertitur sententiae, quam Kayserus protulit, ne de fonte quidem communi 
posse cogitari; itaque, si haec nunc sententia mihi refutanda est, opoitebit similitu- 
dinem statuum omnino, quod attinet ad fontes, demonstrare. Sed antea nnilta alia 
similia, quae mihi, Cornificii et Ciceronis libros perlegenti, occuirerunt, in medium 
proferam, ex quibus apparebit, Kayserum non recte de utroque auctore iudicasse") 
Primum error, qui videtur, Kayseri corrigendus est, qui invenitur praef. p. VI: „Scri- 
ptor huius libri primus latine edidit artem rhetoricam, nomina rerum, quibus ars con 
tinetur, primus e Graecis convertit, exempla a di ec it propria, non aliunde quae- 
si ta, utrumque ipse profitetur.*) **) Itaque nisi mendacem hominem fuisse arbitremur, 
et nominum et exemplorum, quibus utitur, inventor habendus est.“ Attamen haec 
omnia, quatenus pertinent ad statuum disciplinam, certe falsa sunt: cum enim Corni- 
ficio, Kayseri sententia, non placeret ullo fonte uti, tarnen ilia de statibus praecipiens 
haec dicit [lib I, XI, 18]: „causarum constitutionum alii quattuor fecerunt, n oster 
doctor tris putavit esse, non ut de illorum quicquam detraheret inventione etc.“ 
unde patet, aliquem connexum extitisse inter alios qui vocantur [quos intellego ego 
quoque ut Kayserus Hermagoram aliosque rhetores] et inter eum, qui „noster doctor ' 
vocatur, cuius tres status Cornificius tradidisse videtur. Porro ex sententia Kayseri 
nulla similitudo inter exempla atque definitiones statuum Cornificii et Ciceronis posset 
inveniri, quam proferri posse, paucis demonstrabo: 
1, Jn statu coniecturali et exempla et definitiones eadem sunt. 
2, Exemplum, quo Cicero ad declarandam constitutionem definitivam [sed non 
*) lam totam hanc quaestionem incipiens confiteor, me imam solam partem artis rhetori- 
cae accuratius pertraefasse, scilicet earn quae ad status pertinet; reliqua putavi mihi 
esse omittenda, propterea, quod maius spatium, quam quod nostrae scriptioni conccs- 
sum est eiusmodi quaestio occupasset. Si quis velit omnia ea inspicere, quae in Cor 
nificii et Ciceronis libris inter se consentiant atque similia vel eadem sint, peto uti 
respiciat eos locos, quos Kayserus collegit et citavit praef. p. XII, annot. I. 
**) Kayserus ad haec comprobanda citat Cornificii verba, quae extant lib, IV, VH, io. 
attamen ex iis mihi quidem persuasum non est, talem sensum apparere, qualem velit 
Kayserus iis subesse, nam minime Cornificius „mendax“ est, quern vocari oporteret, 
si Kayseri sententia esset vera.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.