Ad opera veterum rhetorica tractanda atque aeriter examinanda, praecipue autem
ad Ciceronis libros, qui »De inventione« inscripti sunt, comparandos cum »auctoris ad
Herennium« libris, qui sententia Kayseri viri doctissimi Cornificius fuisse videtur, ego
adductus sum verbis viri illustrissimi Kiesslingü, qui in scholis contendere solebat: »Ex
comparatione Ciceronis librorum rhetoricorum cum iis, quos Cornificius edidisset, certe
totam Hermagorae doctrinam (rfyvrjv) orituram esse.« Quae sententia, utrum tota
vera sit certisque argumentis possit probari nec ne, in hac dissertatione in medio
relinqua.m, id tantum evincere conabor, utrumque auctorem, quod attinet ad unam
certamque artis rhetoricae partem, ad praecepta, quae de statibus dantur, quodam-
modo hausisse ex Hermagorae libro. Quoniam ilia pars potissimum praeceptorum
rhetoricorum, in qua status sive constitutiones explicantur, et ad inventionem disposi-
tionemque quae dicuntur, maximi est momenti, et obscura atque difficillima ad intel-
legendum, ut quidem plurimis videtur, cum nemo de hac disciplina exposuerit, praeter
unum R. Volkmannum*), cuius ingenium valde admiror in libris duobus, qui dicuntur
*) Gustav D/.ialas, qui Volkmanni libri »Ehetorik der Griechen und Römer« censuram
conscripsit haec dicit [Jahns Jahrb. 1873 p. 507]. »Für das wichtigste Resultat der
neuen Bearbeitung halten wir dies, dass der Verfasser, angeregt durch Kaysers Bemer
kungen der oben erwähnten Recension, nach genauer Untersuchung klar bewiesen
hat, dass von einem status nur bei Hypothesen vom genus juridiciale die Rede sein
kann, p. 30, und wir hätten gewünscht, dass dieses Ergebniss auch äusserlich durch
den Druck etwas hervorgehoben worden wäre. Mit diesem Resultat ist die Lehre von
den status zu einem Abschluss gekommen und die Unklarheit, die in allen
bisherigen rhetorischen Lehrbüchern über diesen Punkt herschte, ist verschwunden.
— Mihi, quod pace virorum illorum doctissimorum dixerim, res nondum ab omni parte
absoluta omnibusque dubitationibus exempta videtur.