Full text: (Band XXVI.)

9 
7 
optime convenire, evincere studuir). Attamen magnae obstant dilficultates. Nos cur 
viro egregio et de Pindaro praeclare merito in hac re adstipulari non possimus, 
infra cum ad eins carminis explicationem perventum erit, accuratius significabimus. 
Sed nunc iam ea quaestio accuratius inspicienda est, quae totius nostrae 
disputationis quasi caput continet. Diximus supra, quattuor haec carmina, Nem. 8; 
Pyth. 8; Nem. 7; Ol. 8 nimm quodammodo ingenium eundemque animi habitum 
spirare: inest iti omnibus mixta cum victoriae laetitia occulta ilia tristitia et suppressa- 
quaedam querimonia et de. rebus Aeginetarum sollicitudo. Huius rei nunc accuratius 
ratio reddenda est. Pindarus non tantum propter humanarum rerum omnino fragile 
tatem et inconstantiam ut tantopere de amicorum Aeginetarum salute dubitaret ad- 
ductus est, nee sola Atheniensium in armis et copiis navalibus gubernandis strenuitas 
et peritia tantam ei curam iniecit, narn Aeginam quoque viros fortissimos alere elo- 
quentissirno sexcentiens ore praedicavit: sed aliud quid accedebat, quod cum secum 
animo volveret, qua erat sagacitate et rerum experientia et usu, tale ei videri debuit, 
ut dilectissimae Aeginetarum insulae inevitabilem interitum et perniciem certo allatu- 
rum esset. Iam ut breviter quale id fuerit comprehendamus: Aegina insula 
intestina discordia et seditionum seminibus magnopere laborasse vicle- 
tur; factioni optimatium, quae gubernacula rei publicae tenebat, opposita erat popu- 
laris factio, quae partim vi partim dolo continuum cum optimatibus bellum gerebat, 
quae ne a conspiratione quidem cum Atheniensibus reformidabat, quae vel ruinam 
rei publicae sine ulla dubitatione libenter latura erat, si cum adversariorum ruina 
coniuncta esset. Eins pestis in reipublicae Aegineticae intestinis et visceribus haeren- 
tis memoria nunc paene intermortua est. Paucae sunt apud Herodotum notitiae, 
unde tale quid suspicari licet. Pindari carmina sola copiosius rem testantur; quam- 
quam confitendum est, Pindarum cum summa cautione hoc volnus tangere, nusquam 
*) L. Schmidtius si quisquam unquam in Musarum Pindaricarum nemora et solitudines 
alte se penetravit. Iam inhac nunc scriptione si a viri, summa semper pietate mihi colendi 
sententia aliquotiens recedendum mihi putavi, duae res mihi solatio sunt: primum quod 
in universa quaerendi ratione eum intueri, eius vestigia legere mihi proposui; deinde 
quod certo sein, in qualibet opinionum diversitate tarnen nos in candido et sincero 
veri investigandi studio semper unanimos, semper coniunctos fore. Talis sive concor- 
dia discors sive discordia concors ne C. quidem Laelio, opinor, displiceret.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.