Full text: (Band XXVI.)

4 
Pindari carmina Aeginetica in duas vel tres potius classes dividi possunt, quae 
tempore et ingenio inter se different. Primae classi ea carmina adnumeramus, 
quae partim paullo ante, partim paullo pdfet pugnam Salaminiam composita sunt, 
quibus omnibus hoc commune est, ut Aeginae insulae felicitatem et florem plane 
illibatum et integrum ostendant; vetusta Aeacidarum virlus quasi denuo in vitam 
excitata videtur; deoruni lavore manifesto omnia Aeginetarum studia pröteguntur. 
Pindarus in eo splendore oculos quasi pascit et dolorem, quem ex suaemet ipse patriae 
Ihebarum calamitate ea aetate capit, illo solatio mitigat. Itaque serenitatis et hilari- 
tatis quaedam species his carminibus omnibus infixa est; unarn solarn admonitionem 
ubique sane insertam et lenis susurri instar eximio laudum concentui immixtarn inveni- 
mus: rnodurn tenendum nec ultra naturae hurnanae lines egrediendum esse, sernper- 
que cavendum, ne res laetae in nimiarn sui confidentiarn evadant, velut Isthm. 4, 14 
PI /iäreve Ztvs yevia&cu' Jidvr *e%GiQ, j el ae xovtcov potQ Ifpixono xaXätv. | th-are 
th’avoioi oiQEoiEi. In hac prima classe ponenda sunt carmina Nem. 4. 5 ; Isthm. 5. 4. 7. 
Tertiam classem (— nam secundam, quae minus ponderis habet, nunc 
paullulum differimus —) ea carmina constituunt, quae tempore maxume vicina sunt 
acerbissumae illius obsidionis initiis, qua Aegina post diuturnum et strenuum resistendi 
conatum tandem capta est. Incipit quattuor annorum illa oppugnatio anno 460, finita 
est anno 456. In omnibus carminibus, quae proxime ante hunc ictum fatalem com 
posita sunt, eins fati iam quaedam praesagitio, hand sane aperta, seel tecta, nihilo 
minus tarnen ubique praesens et conspicua inest. Pindari animus, rerum humanarum 
egregie peritus, quae futura essent praevidebat. Itaque sumrnae illi quae ex ipsa 
victoria nascitur laetitiae semper admixta est tenera quaedam tristitiae umbra; redit 
poeta saepissime ad gravissimam illam hurnanae fragilitatis et infirmitatis contempla- 
tionem; sententiae quibus a rebus praesentibus ad aeternas revocamur crebrae inser- 
tae sunt. Sed in hac ipsa compositionis ratione Pindari ingenium quantum et quam 
eximium fuerit, maxume perspicitur. Nam in eius animo inter laetitiarn et tristitiam 
nihil magnopere interest, quippe qui omnia humana tanquam ex celsiore quadam 
specula intueri didicisset, qui non casu vel arbitrio, sed nutu divino et sumrnae cuius- 
dam iustitiae lege mundum Universum regi et gubernari certissime sibi persuasisset. 
Ouare cum in media laetitia tarn severae admonitiones resonant, profecto non a 
proposito deflexit, sed munus poetae egregie administravit, qui omnes casus humanos 
jta interpretari debet, ut qualescunque futuri sint, animo pacato et grato eos accipi-
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.