Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1879/80 (Band XXVI.)

De Pindari carminibus Aeginetieis 
quattuor postremis. 
Aeginetarum res gestae Pindari praeconium nactae sunt, itaque licet nunc 
quidem paucissimis eximiae praestantiae reliquiis exceptis cineres et pulvis sint, tarnen 
vivunt et in omne tempus victurae sunt. Undecim sunt earmina 1 indari, in quibus 
Aeginetarum victorias celebravit: Ol. 8; Pyth. 8; Nem. 3 8; Isthrn. 4. 5. 7. In eis 
Aeginae insulae tanquam filiae dilectissimae fata prosecutus est. Pindarus non 
tantum privatae amicitiae et hospitiorum vinculo cum familiis Aeginetieis coniunctus 
erat, sed accedebat ipsius patriae urbis Thebarum vetus et antiqua cum Aegina 
amicitia, quam antiqui vates pulcherrima imagine duarum sororum, Thebes et Aeginae, 
Asopi fluvii filiarum, expresserant, quas ambas Juppiter (Isthm. 7, 16) dilexerit. 
Aegina vero insula Pindari temporibus Fortunae rotam eximie experta est. Nam 
cum bellorum contra Persas temporibus ad summum gloriae et lavoris apud omnes 
Graeciae populos fastigium evecta esset, paucis decenniis post luculentum infirmitatis 
rerum humanarum documentum extitit: bello et longa obsidione ab Atheniensibus 
superata libertatem arnisit, mox ex insula olim florentissima incolae in exilium pulsi 
aridorum foliorum instar dispersi sunt. Viderat Pindarus amicorum suorum florem; 
vidit initium occasus et ruinae; itaque non solum, quod humanum est, cum laetantibus 
laetatus est, sed, quod prope divinum, cum lugentibus luxit, cum sollicitis et fractis 
curas et dolorem partitus est. Carmina Aeginetica fidissimum eius commiserationis 
quasi speculum sunt. Sed Pindarus affectus suos cum amicis communicat ut poeta; 
is vero, qui quidem vere Musarum lacte nutritus sit, non ita tangitur rebus humanis, 
ut earum casu aut felici aut infelici perturbetur, abripiatur, sui obliviscatur: immo ex 
Pindari animo cum felicitatis tum adversarum rerum imago ita renidet, ita resplendet, 
ut omnia humana caelesti quadam luce circumfusa adspiciamus, ut in rerum fragilium 
et inconstantissimarum vicissitudine semper legem quandam aeternam ab incredibiU 
sapientia et divino quodam amore constitutam veneremur.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.