Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1879/80 (Band XXVI.)

9 
sodalibus interpretanda proponet privatissime diebus Martis et Veneris hora III IV, 
4) exercitationes in seminario paedagogico instituet publico officio. 
Dr. G. D. E Weyer, h. t. decanus, I. privatim 1) geometriam analyticam 
dieb. Lunae, Martis, Iovis, Veneris h. V—VI docebit; 2) calculum differentialem 
dieb. Lunae, Martis, Iovis, Veneris h. VI—VII tradet; II.publice astronomiam theoricam 
d. Mercurii h. V—VI interpretabitur; III. publico officio exercitationes seminarii mathe- 
matici d. Saturni hör. X—XI moderabitur. 
Dr. Th. Möbius I privatim 1) scriptorum norroenorum locos delectos interpre 
tabitur horis binis; 2) de lingua et litteratura danica disseret horis binis; II. publico 
of few exercitationes goticas instituet in seminario germanico. 
Dr. K. Möbius 1 publice doctrinam de animalium marinorum vitae conditionibus 
exponet conjunctam cum excursionibus in sinum Ixiliensem faciendis d. Mercurii h. IV, 
II. publice exercitationes societatis biologicae moderabitur d. Veneris h. VII VIII; 
III. privatim zoologiae cunjunctae cum morphologia comparata partem primam quin- 
quies p. hebd. h. VIII—IX docebit; IV. privatissime exercitationes zoologicas et 
zootomicas cum microscopii usu conjunctas horis postea definiendis instituet. 
Dr. Georgius Hoffmann I. publice elementa linguae Aethiopicae (Geez) docebit 
bisp.h.; II. privatim et gratis Arabicam linguam tractabit quater p. h.; III. privatim Isaiae 
capp. i—39 interpretabitur quinquies p. h. horis matutinis VIII. 
Dr. H. Backhaus I. publice introductionem dabit in doctrinam oeconomico-po- 
liticam dd. Lun. et lov. h. XII—L; II. privatim disseret 1) de methodis agricolandi 
rationi locorum accomodandis d. Martis et Veneris h. V—VI. 2) de locatione 
et conductione praediorum rusticorum d. Mercurii h. V- VI. 
Dr. A. Sadebeck \. publice excursiones geologicas instituet die Saturni; II. privatim 
1) mineralogiam specialem docebit quater per hebd. diebus Lunae, Martis Mercurii 
et Iovis hora XII—I ; 2) brevem mineralogiae adumbrationem dabit bis per hebd. horis 
def. III. privatissime crystallographiam phy'sicam docebit quater pr. hebd. horis def. 
Dr. A. Ladenburg I. publice de analysi quälitatum aget semel p. hebd. II. pri 
vatim 1) chemiam organicam docebit sexies h. X—XI; 2) exercitationes experimentales 
in laboratorio chemico moderabitur diebus Lunae, Martis, Mercurii, Iovis, Veneris 
horis VIII—I.
	        

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.