IO
Dr. Benno Erdmann I. publice introductionem in philosophiam tradet diebus
Lunae et Iovis h. IV; II. privatim i) logicam docebit diebus Lunae Martis Iovis Veneris
h. VIII; 2) de lemmatibus ethices psychologicis disseret diebus Merc, et Sat. hora VIII,
III. privatissime et gratis exercitationes instituet philosophicas proposita lectione Humn
disquisitionum de mente humana, horis binis definiendis.
2. PROFESSORES EXTRAORDINARY
Dr. Fridericus Blass I. publice Terentii Phormionem interpretabitur diebus Merc,
et Sat. h. X; II. privatim artem metricam Graecorum Romanorumque explicabit diebus
Martis Iovis Veneris h. IX.
Dr. G. Busolt I. publice exercitationes seminar» historici moderari perget die
Sat. hh. XI— I; II. privatim Alexandri magni res gestas enarrabit quaternis diebus Lun.
Mart. Iov. Ven. h. VIII.
Dr. P. Hasse I. publice historicas exercitationes instituet semel p. h.; II. privatim
historiam Danorum recentiorem enarrabit trinis scholis per hebdomadem.
3. PRIVATIM DOCENTES.
Dr. Klaus Groth I. publice horis constituendis de Goetheo ejusque aetate
leget; II. privatim syntaxin linguae Germanicae docebit.
Dr. Eduardus Alberti privatim binis diebus comparabit philosophorum sophista-
rumque Graecorum et nostri temporis de rerum principiis placita quaedam.
Dr. A. Emmerling I. privatim chemiae agriculturae partem primam bis p.
h. tradet; II. privatim chemiam organicam bis p. h. docebit; III. privatissime exer
citationes chemiae agriculturae in laboratorio moderabitur.
Dr. C. F. W. Peters I. publice introductionem in astronomiam practicam tradet
diebus Martis et Iovis h. VI; II. privatim geographiam astronomicam docebit diebus
Lunae Mercurii Veneris h. VIII; III. privatissime et gratis exercitationes practicas
calculi astronomici moderabitur bis p. h.
Dr. L. Weber I. privatim 1) physicae experimentalis partes selectas docebit
simulque exercitationes physicas moderabitur quater p. h. horis definiendis; 2)
magnetismi et electricitatis theoriam bis p. h. horis posthac definiendis; II. privatissime
physicae repetitorium moderabitur.

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.