ii9
Caput II.
Causae apud populum actae.
IL. Causa L. Opimii.
cf. Rein 492 — Zumpt Cr. R. I, 2, 347 — Lange 50 Meyer 213.
L. Opimius, quem consulem a. 121 C. Gracchum eiusque amicos oppressisse
nimia crudelitate et severitate satis notum est, cum, quos misissent Gracchani legatos
de foedere agendi causa, inauditos remitteret et tria circiter milia adversariorum in
vincula abduci vel trudicari iuberet, apud populäres in summum odium incidit.
Neque inimici, quin poenis in eum ingrederentur, ullam occasionem praetermiserunt.
Itaque cum magistratu abiisset, statim Q. Decius tribunus plebis a. 120 accusator in
eum exstitit apud populum (cf. Liv. ep. 61 — Cic. part, or. 30, 106 de or. II,
30, 132 squ.— II, 25, 106 — II, 39, 165)- Quid ei crimini datum sit, non plane inter
se consentientes proferunt scriptores veteres: Livius enim (ep. 61) Opimium accusatum
esse narrat, quia cives Romanos iudicio omisso in carcerem duxerit, Cicero autem
(part. or. 30, 106), quia cives Romanos indemnatos necaverit. Quas narrationes etsi
ita coniungimus, ut cives in carcerem coniectos ibi interfectos esse ex more Romano
sumamus, tarnen, quia haec ad homines post Gracchi interitum oppressos tantum
pertinent, angustior accusationis ambitus esse videtur, nam omnibus fere ceteris
veterum locis probatur ad ipsam in pugna vel in persequendo Gracchanorum caedem
spectasse postulationem (cf. Cic. part. or. de or. II, 30, 132 squ. 25, 106
Br. 34, 128 p. Sest. 67, 140). Atque si accuratius veterum locos inspexeris,
ipsius C. Cracchi mors Opimio imprimis opprobrio facta esse videtur, nam Cicero
(de or. II, 25, 106) memoriae tradit defensorem Opimii C. Carbonem minime negasse
reum C. Gracchum interemisse, sed contendisse id iure et cum reipublicae commodo
factum esse. Propterea quod crimen affert Livii epitomator, sufficere vix credamus.
Nam Zumptio auctore (Cr. R. I, 2, 347) licebat magistratui homines in vincula
abducere, in vinculis necare eos indemnatos non licebat (cf. Sali. lug. 31). Quae
cum ita sint, perspicuum est causam fere eandem fuisse atque earn, quam C. Rabirius
postea dixit (a. 63) propter Appuleii necem, atque etiam conferenda est cum Horatii
inter sicarios damnatus est«, quibus significata esse videtur quaestio illa
L. Sulla instituta.
ann. II: Quam protulit Cicero (de inv. II, 19, 58) parricidii causam, earn a
fictam esse probatur ipsis Ciceronis verbis: »defensor in hoc ipso multum oport
perpetua de sicariis et veneficis a
scriptore ipso exempli afferendi causa
et et diu consistat«.
iS'