Full text: (Band XXVI.)

116 
a Valerio Valentino compositum recitaret, quo de impuberi puero et ingenua puella 
corrupta iocose poeta disseruerat. Atque ea re salvum se reddidit. Iudices enim 
aequum non crediderunt, si homo tarn dissolutus et levis victoriam reportaret in 
causa agenda, atque earn ob rem Cosconium, cuius culpa aperta erat, criminis 
absolverunt; praestantissimum sane testimonium, quantopere iudicia posita fuerint 
illis temporibus in voluntate iudicum, cum causa partium quasi pugna habita esse 
videatur, ad quam decernendam non solum iuris documenta et praecepta valebant. 
Restat, ut de tempore pauca addamus. — Causam inter annum iii et 81 
actam esse cum antea iam probaverimus, annum certum proponere difficillimum est, 
quia de Valerio Valentino accusatore nihil fere scimus neque de reo C. Cosconio 
certi quid constat. Nam etsi Appianus C. Cosconii mentionem fecit (b. c. i, 52), 
qui dux in bello Marsico praeturam a. 89 gessisse videtur (cf. verbum > ovQavrjyog«) 
(v. Mommsen. Röm. Gesch. II, 242 — Veil. Pat. II, 15 — Cic. p. Arch. 4, 7), tarnen 
vix pro certo quisquam contenderit eum fuisse C. Cosconium a Valerio accusatum 
quia Festo auctore (363) Lucilius poeta, quern a. 103 mortuum esse constat, iam 
de Valerio Valentino poeta locutus est. Itaque in ea re conquiescendum nobis 
videtur, causam inter annum 111 et 81 actam esse. 
XXXXVI. Causa C. Megabocci. 
cf. Rein 650 — Zumpt Cr. pr. 482. 
De C. Megabocci causa nihil fere scimus nisi earn actam esse, nam uno 
tantum loco Ciceronis (p. Scauro 40) mentio facta est huius viri ; quia autem arctissime 
coniunctus nominatur cum T. Albucio, idem vel simile crimen fuisse credamus. In 
iudicium igitur vocatus est Megaboccus a Sardis propter repetundas in quaestione 
perpetua. De patrono Sardorum et de Megabocci defensore nihil constat. Quod 
vero pro reo Sardi quidam laudationes habuerunt, nihil eum iuvit, nam tot tantaque 
fuerunt testimonia hominum tabularumque dignissimorum, quibus fides haberetur, ut a 
iudicibus criminis damnaretur Megaboccus. 
Causae tempus plane incertum est. Consentio cum Zumptio, qui Megaboccum 
propter nomen equitum ordini adserere vult, sed quod eum propterea propraetorem 
in Sardinia fuisse non posse Zumptius sibi finxit, equidem causam nullam video, nam 
praeter alios C. Verres quoque eques praetor in Sicilia erat. Immo propter arctam 
cum T. Albucio coniunctionem C. Megaboccus quoque propraetor in Sardinia fuisse
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.