74
738. 980. 1396- 809. ii5°. etc. Quibus. locis si quis participio aoristi vim praeteriti
tribueret, vel sensum turbaret vel omnino nullum sensum efficeret, quod quisque qui
paulo diligentius eos inspexerit, facile concedet. Contra si statuamus actiones parti-
cipii ac verbi finiti 1. 1. ad idem tempus pertinere patet bonum effici sensum atque
omnia bene se habere.
2. P a r t i c i p i a aoristi quae eandem qua m verbum f i n i t u m
actionem exprimunt velcerte ad eandem rem pertinent,
quae v e r b o f i n i t o indicatur.
Magis etiam confirmatur haec nostra sententia aliis locis, quibus eadem fere
temporis ratio inter participium aoristi et verbi finiti, qnam in locis modo memoratis
agnovimus, reperitur, qui tarnen a prioribus earn ob rem discernendi sunt, quod in
eis non, ut in illis, verbum finitum ac participium diversas res exprimunt seel unam
eandemque actionem significant vel certe ad eandem rem pertinent, unde iam satis
perspicuum fit res participio ac verbo expressas ad idem tempus referendas esse.
Ratio autem qua his duabus verbi forrnis eadem res vel actio significatur
varia esse potest. Ac primum quidem ad hunc dicendi usum ei loci spectare mihi
videntur, ubi qua in re actio verbi finiti maxime posita sit 1 ) vel qua via ac ratione
ea conficiatur participium indicat, quod plerumque ita fieri solet, ut generalem notio-
nem verbi accuratius definiat, atque illud momentum actionis principalis, quo summa
eius contineatur, maxime efferat. In participiis autem quae hue faciunt vis vel instru-
mentalis vel modalis, ut grammatici dicunt, invenitur, quarum altera in eo cernitur,
quod rem qua actio verbi finiti efficiatur, indicat, altera eo continetur, quod
modum vel rationem qua ilia actio conficiatur, significat; utra tarnen vis uni
cuique participio subiecta sit, non semper accurate definiri potest, sed saepius
unicuique licet ex suo arbitrio participio vel instrumentalem vel modalem vim
attribuere. Atque ego quoque iam singulos locos, qui ad hoc dicendi genus perti
nent, in has duas classes distribuere conabor, qua in re si fortasse in errorem inci-
dam, a legentibus veniam peto.
Ac primum quidem ea exempla enumerabo, ubi participium aoristi instrumen
talem significationem habere mihi videtur.
*) Cfr. Rieckher 1. 1. p. 2, ubi plura huius generis exempla profert.