lam posteaquam haec praefati sumus de re minime ilia quidem levi
et exili, verum tarnen ex scholae umbra petita et tali, quae natura sua pau-
corum tantum hominum animos allieere possit, nunc ad maius augustiusque
officium animos convertamus, quod in laetissimam ipsius vitae frequentiam nos
deducit quodque quasi pignus est eius fidei atque pietatis, quibus patriae
dilectissimae nomen, quo nihil carius hominibus est, academia nostra complectitur.
Appropinquat enim dies inprimis faustus et exoptatus, quo potentis-
simus clementissimusque princeps, Germanorum Imperator Rex Borussiae
GUILELMUS I. lucem adspexit, quern diem sicut universa patria ita nostra
quoque academia votis pientissimis et intimo pectore conceptis salutabit. In-
dicenda igitur sunt sollemnia, quae ab Universitate Christiana Albertina in
magna aula die XXII. mensis Martii anni MDCCCLXXVII, hora I. post me
ridiem celebrabuntur, in quibus communia omnium vota communemque laeti-
tiam oratio ab eloquentiae professore publice constituto, Eduardo Luebbert,
patrio sermone habenda interpretabitur.
His sollemnibus ut prompto lubentique animo interesse velint, ea qua
par est observantia magistratus Regios perillustres cum civiles turn militares,
magistratus urbicos summe eolendos, sacrorum antistites maxume reverendos»
scholae humanitatis studiorum fundamenta strenue iacientis praeceptores
honoratissimos, nec non viros spectatissimos ornatissimosque, qui aliquo officii
vel studiorum vinculo cum universitate nostra coniuncti sunt, denique urbis
incolas et quicunquo patiiae nostrae favent cupiuntque, rogatos invitatos esse
volunt Rector et Consistotium academicum Universitatis Kiliensis.
Dabamus Kiliac Ilolsatorum die XVIII. mensis Martii MDCCCLXXVII.