Full text: Schriften der Universität zu Kiel aus dem Jahre 1875 (Band XXII.)

9 
Dr. Ed. Luebbert I. privatim introductione de Aeschyli vita et poesi praemissa 
Eumenidum fabulam interpretabitur quater p. h. diebus Lunae, Martis, Jovis, Veneris 
hora X—XI. II. publice in seminario philologico Lysiae orationes selectas sodalibus 
explicandas proponet bis p. h. diebus Lunae et Jovis hora XI—XII. III. privatissime 
et gratis exercitationes grammaticas ad linguam graecam accuratius cognoscendam ido- 
neas instituet bis p. h. die Martis hora XI—XII, et die Saturni hora IX—X. 
Dr. C. Schirren I.publice exercitationibus diplomaticis praeerit horis binis definiendis; 
II. privatim historiam medii aevi ineuntis tractabit horis ternis, diebus Lunae, Mercurii, 
Veneris, h. IV. III. publico officio exercitationes in seminario historico moderabitur, 
die Jovis h. VI—VIII. 
2. PROFESSORES EXTRAORDINARII 
Dr. E. Rohde privatim lyricae Graecorum poeseos historiam adumbrabit horis 
ternis. 
Dr. L. Pochhammer I. publice introductionem in variationum calculum expla- 
nabit d. Merc. XII—I.; II. privatim mechanicen analyticam docebit, d. Lunae, Martis, 
Jovis, Veneris h. XII—I. 
3. PRIVATIM DOCENTES 
Dr. G. H. Handelmann per instans semestre aestivum scholas non habebit. 
Dr. Klaus Groth I. publice de Lessingio ejusque aetate semel per hebd. 
leget; II. privatim syntaxin linguae germanicae docebit. 
Dr. E. Alberti privatim ternis diebus historiae philosophiae antiquae partem 
posteriorem inde ab Aristotele ad Simplicium pertinentem tradet. 
Dr. A. Stimming I. privatim grammaticam francogallicam docebit ter per 
hebd. hör. dehn. II. privatissime et gratis exercitationes anglicas et francogallicas 
binis horis posthac definiendis instituet. 
Dr. A. Emmerling I. privatim 1) chemiam agriculturae specialem, ter per hebd. 
2) analysim chemiae agriculturae semel per hebd. docebit.; II. privatissime exercita 
tiones chemiae agriculturae in laboratorio moderabitur.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.