virtutes et ingenium populäre, si cum Appi vitiis comparetur, tanto clariore luce eni-
teat. Livium contra si audiamus, Appius ferox quidem et contumax est, tarnen Con
stantia illa, qua intrepidum ubique se patricii ordinis propugnatorem gerit, admiratione
quadam invitos nos perfundit. Nec in iudicando tantum de rebus et hominibus vel
scribendi consilio discrepant, sed in ipsis rebus, quae gestae esse dicuntur, alter
alterum plane redarguit. Tradit enim Dionysius sine ulla suspitionis nota, tanquam
fide dignissimum, facinus atrox et maxume inhumanum: eodem tempore, quo Servilius
ex Volscis praeclaram sibi victoriam pepererit, Appium Romae trecentos illos obsides,
quos in prima expeditione pro pignore pacis a Volscis Servilius accepisset, ut quod-
nam supplicium foedera violata sequi soleret, omnibus manifestum redderet, in foro
virgis caesos securi percussisse; 6, 30 00s dg rols ‘Voo^oclois TeTtx7reivooptvoi r t v toc tw
Ovohovaxöcv, 7t^o»yctyMV rous. cpriqovs «urwv riV rtjv ccysqdv c sts^os tmv l7Tcctmv "Ktttuos
KA&uJW olvfyoci' t^w/.octIous, ’Ivoi 1?/' evXotßelots ■ s%oiev 01 7r^oaBe/-tsvoi aCpiat 7uarsis o/Arjqeicov
(Wyj 7io(,(]fx «7roKoxpai. Huius rei ovSs yqv apud Livium,
Pergit Dionysius P. Servilium cum exercitu victore redeuntem propter res
egregie gestas triumphum a senatu postulavisse, senatores, Appio potissumum lau-
dibus collegae obtrectante, quod praedam ex hostibus captam militibus concesserit,
triumphum negasse. Qua repulsa P, Servilium iratum posteaquam in condone apud
populum de rebus suis et de adversariorum iniuria exposuerit, fasces lauro cingi ius-
risse et invito senatu triumphantem prosequente universo populo in Capitolium escen-
disse 6, 30 rrjv Sgict/ußinriv sa^r,ra 7iPov\yev k tv\v Ttohtv v?to tov firipov ttuvtos
v?o7rt'v7rc/jievo£, sts to KchutmAiov ccvißt]- Denique quanto maiorem apud patricios
Servilius invidiam sibi pepqrerit, tanto maiore eum apud plebem gratia et obsequio
floruisse. Huius narrationis fidem primurn suspectam redclit quod triumphi Serviliani
nullum vestigium extat in actis triumphalibus Capitolinis, qui per hos annos • servati
reliquorum triumphorum a magistratibus actorum notitias accuratas exhibent. Deinde
apud Livium quoque de hoc triumpho altum est silentium. Ex Livi sententia tantum
abfuit, ut Servilius consul vere popularis esset, ut, cum ea, quae initio promisisset,
praestare vel non posset, vel nollet et tergiversaretur, medium se inter utramque
partem gerendo propter hanc inconstantiam in summam apud ipsam plebem invidiam
incurreret, et, cum fidem fefellisse videretur, brevi tempore non minore, quam Appius,
°dio dignus iudicaretur (2, 27, 2).
Iam igitur bellum illud cum Volscis egregie gestum et desideria plebei ad
irritum cadentia primurn quasi actum eins consulatus, quem P. Servilius cum Appio
Claudio gessit, continent. Neque tarnen in his eins anni fama substitit, Sequuntur

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.