nomina posterior aetas narrationum varietate et rerum gestarum fama exornare et
illustrare studuerit. Earum narrationum semina et initia iam in ipsius gentis sinu et
gremio nata, exculta et educata sunt; nam etsi nonnulla hand dubie ab posterioiibus
annalium scriptoribus, aetatis potissimum Gracchorum et Corneli Sullae, adiecta sunt,
tarnen multis indiciis adparet, narrationum earum originem vetustiorem esse, et annalium
scriptores praeformatam iam materiam accepisse.
Itaque ut ad singulos accedamus principem locum non aetate tantum, sed
dignitate etiam et rerum gestarum gloria obtinet P. Servilius Priscus Structus,
anni 259 consul, Ap. Claudi collega. Eius consulatus historiam narrant Livius 2,21,5
usque ad 27,13, et Dionysius 6, 23—33. Rerum capita haec sunt. Principio anni
quo tempore propter aeris alieni multitudinem, qua plebs obruta erat, seditionis iam
igniculi emicabant, consules Volscis bellum inferre constituunt, partim ut hostium ap-
paratum hauddum maturum opprimerent, partim ut civium animos a discordia dome-
stica ad bellum externum converterent. Livius ab Dionysio in hac narratione nonnullis
rebus discrepat; gravissimum est quod Livius arnbos consules bellum gessisse narrat
2, 22, 2 consules in Volscum agrum legioues duxere; Dionysius, Servilio mirum in
modum favens, eum solum exercitui praefuisse elicit, quia sorte ei, ut hoc bellum
pereret, evenerit 6, 25 c Itsqos tmv vticctmv Se^ouiAios, y/v yc&p yj ct^utsicc vmtcc JtAyj^ov
h.elvod 7TgoarKovtrix, ■ ■ ■ 7ioi^ci armorum celeritate perculsi pacem quidem petunt atque impetrant etiam, trecentis
principum liberis obsidibus datis, sed ubi primum Romanorum exercitus ex eorum
finibus abductus est, abiectis pads consiliis, bellum rursus in occulto moliuntur, legatis
etiam missis, qui Latinos et Hernicos ad armorum societatem sollicitarent. Sed Latini,
vigente etiamnunc cladis apud Regillum acceptae memoria, rem ad senatum deferunt,
qui ut tantae fidei meritum digne remuneraretur, Latinis superioris belli captivos, id
quod maxurae eos cupere intellegebat, reddidit. Cum Volscis bellum ab integro su-
scipiendum est. Patres dum in curia de eius belli consilio deliberant, clandestina
obaeratae plebis ira in apertam seditionem erumpit. Unus aliquis eorum, qui nexi
erant, in forum se proripit, squalore obsitus et omnia crudelitatis, quam a creditore
perpessus erat, vestigia in toto corpore prae se ferens. Convolat multitudo. Urbs
clamore et strepitu maximo completur. Consules ambo ad tumultum comprimendum
praesto sunt, sed ita nihil valet eorum maiestas, ut vix ab iniuriis et conviciis tuta
sit. In Appium maxume invehuntur, eum enim inprimis pro suasore iuris de pecunia
credita tarn severe exerciti habebant.
Apud Livium omnia simpliciora et moderatiora sunt, quam apud Dionysium;
iam propc erat, inquit 2, 23, 14, ut ne consulum quidem maiestas coerceret iras hominum;
de minis, quae in Appium iactatae sint, nihil adicit. Apud Dionysium contra non

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.