scamus, e quorum quasi manibus Livius et Dionysius sua acceperunt, tanto maiore
nducia primos illos fontes examinare licebit, unde maxima earum narrationum, quibus
vetustissima historia Romana continetur, pars manavit. Sunt autem eae nobilissimae
antiquissimaeque populi Romani gentes, quae ad proavorum suorum memoriam exor-
nandam rerum egregie gestarum honorum triumphorumque thesaurum colligere et a
maioribus semper ad posteros tanquam hereditatis iure transmittere summo studio
sibi proposuerant. Eae igitur quasi officinae illae sunt, quae pulcherrimas venustissi-
masque fabulas, quibus historia Romana referta est, procuderunt et fabricarunt. Anna-
lium scriptores exiguam tantummodo partem earum rerum memoriae tradiderunt et in
opera sua receperunt, quae gentium fama et narrandi studio circumferebantur.
Etenim gentes mirifico illo nobilitatis et gloriae augendae studio captae, dum
unaquaeque quam plurimum ex vetustissimis republicae liberae latis et rerum gestarum
memoria ad se rapere sibique vindicare studet, non raro in eisdem narrationibus occu-‘
pandis aemulae sibi extiterunt. Ouare saepius factum videtur, ut earundem rerum,
nominibus tantum hominum variatis, duplicata memoria proderetur. Velut Pos tum ii
et Manlii de ea narratione controversiam exercuisse videntur, in qua pater imperator
de filio, qui adversus militare imperium ab hoste provocatus in certamen descen-
derat, supplicium sumit. Valerius Maximus earum gentium neutri gloriam suam
ademptam volt, elicit enim 2,7,6: Tu namque, Postumi, dictator A. Postumium, quem
ad generis penetraliumque sacrorum successionem propagandam genueras, . . . victorem
secun feriri iussisti et ad hoc peragendum Imperium paternae vocis ministerio sufficere
valuisti. Tu item, Manli Torquatc, Latino hello consul, filium . . . spolia referentem
abripi a lictore et in modum hostiae mactari iussisti. Nobis in hac caussa diiudicanda
cautiore iudicio opus est. Eodem pertinet, quod supra commemoravimus, utramque
Serviliae gentis stirpem, Priscos Structos et Ahalas, famam ad posteros propagavisse
de Servilio quodam, vel anni 291, vel anni 276 consule, qui in magistratu mortem
obierit. Ex his omnibus adparet, in vetustissima reipublicae Romanae liberae historia
excolenda et exornanda, si a magistratuum, velut aedilium, annalibus, de quibus prae-
clare exposuit Nitzschius 1. s. s. p. 210—220, discedas, primarias fuisse gentium
Romanarum partes. Ouamobrem quae Nitzschius felicissime invenit ita nunc nisi fallor
suppleri poterunt, si omnia ea, quae a singulis gentibus de proavorum suorum rebus
gestis et honoribus temporum decursu tradita, collecta, ficta sint, secundum gentium
ordinem disponantur et in uno conspectu ponantur.
lam igitur quom proavorum vetustioris stirpis gentis Serviliae, qui quidem
publicis honoribus functi sunt, cognationem et successionis ordinem supra in conspectu
posuerimus, alia oritur quaestio, qua demonstrandum erit, quemadmodum clara illa

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.