8
Ad. 9. Q. Servilius O. f. Q. n. Ahala pleno nomine prodit in fastis Capitolinis
ad annum 389, quo consul fuit; Livius Ahalae cognomen in secundo consulatu anni
392 adicit (7,. 4, C). Hic vir quin ex Priscorum Fidenatium stirpe oriundus fuerit,
propter patris et avi praenomina dubitari minime potest; ab Ahalarum familia, si
originem spectes, alienus est. Ante huius viri aetatem ex Priscorum Fidenatium familia
nemo Ahalae cognomine utitur; utraque enim stirps suis cognationis finibus accurate
servatis ab altera distinetur. Iam si quis quaerat, quomodo Q. Servilio Q. f. Q. n. cogno
men Ahalae obtigerit, maxime probabile videtur, posterioribus temporibus, quibus Servili
Ahalae Sp. Maeli interfectoris facinus magno in honore esse coepit, eos Servilios, qui
Priscos Fidenates ut generis sui auctores colebant, unum aliquem e maioribus suis
Ahalae cognomine decoravisse, eo consilio, ut Maeli percussorem, patriae videlicet
liberatorem, suae quoque stirpi inserere possent. Servilius enim Ahala, anni 315
magister equitum, Maeli percussor, neutri Serviliorum stirpi certo aliquo cognationis
vinculo adhaeret, cum neque de eins praenomine, neque de patris vel avi nominibus
quidquam, quod fidem mereatur, traditum sit. Conf. Mommsenium in Hermae vol. 5
p. 257 adnot. 4.
Ad 10. De O. Servili Fidenatis, ter tribuni militaris, cognomine ex solo Chrono-
grapho anni 354 constat, qui ex fastis Capitolinis ad annos 389, 392,412 nunc deperditis
more suo solum cognomen deprompsit. Livius ubi O. Servilium commemorat, 6, 22,
I; 31, i; 36, 6, cognomine caret. Fidenatis cognomen, quod nunquam in Axillarum
familiam adscitum est, certo hunc virum ex Priscorum Structorum familia oriundum
esse arguit. Itaque si consulatuum annos respiciamus, facile coniectura nos ad patris
et avi nomina, quae in stemmate hereditsffio Serviliorum ei adscripta fuerint, haec
deducat: C. f. Q. n.
Plane commentationem scribenti semper ante oculos mihi versäntur, quae Carolus
Guilelmus Nitzschius egregio acumine de historiae Romanae originibus exposuit in
praestantissimo libro: die Römische Annalistik, Berolini 1873. Nam rem diffi-
cillimam et admodum lubricam ita agressus est, ut novas ubique quaerendi vias aperi-
ret, tenebras discuteret, certa fundamenta, quibus inniti possis, iaceret. Post Nitzschi
studia nunc constare videtur, per id temporis spatium, quod Livius libro altero et
tertio comprehendit, Livium auctoribus potissimum usum esse Fabio Pictore et
Valerio Antiati; Dionysium ubique fere ad Licinium Macrum se applicavisse,
qui hanc in annalibus suis componendis rationem secutus erat, ut Fabi et Valeri an-
nales satis violenta et temeraria interdum industria conglutinaret. Conf. Nitzschium
1. s. s. p. 93 sq.
Iam igitur cum Nitzsshi merito aliquanto nunc accuratius eos auctores cogno-

Nutzerhinweis

Sehr geehrte Benutzer,

aufgrund der aktuellen Entwicklungen in der Webtechnologie, die im Goobi viewer verwendet wird, unterstützt die Software den von Ihnen verwendeten Browser nicht mehr.

Bitte benutzen Sie einen der folgenden Browser, um diese Seite korrekt darstellen zu können.

Vielen Dank für Ihr Verständnis.